VARIA RESPONSA.
Nicolao Petreio.
AD ea quæ mihi ſcribis dico, quod excrementa quæ ex corpore ſano prodeunt
in ſua ipſorũ qualitate ſenſibili ita ſe habẽt ad facultatẽ illius partis eiuſdem
corporis, ut eã non lędant, quẽadmodũ efficeret ſputũ, ſi eſſet amarũ, aut quod ex
cernitur naſo fętidũ eſſet. Imagineris igitur quẽadmodũ poſſit eſſe verũ id quod idẽ
amicꝰ noſter ait. Pręterea ſi aliquid tibi in oculũ inciderit, an neſcis quomodo ſtatim
affatim affluat humor, vt id foras ꝓpellat, vel abducat? (mirabile opus naturæ.) Dic
etiã eidem non abſque myſterio naturam in tot miſerijs ſenectutem poſuiſſe, cum
ſæpiſſimè ſenex mori deſideret, ut huius vitæ calamitatibus liberetur, vnde fit, vt
cum eius aduentum ſentiat, minus affligatur. Dicito etiam eidem, naturam non
fuiſſe tam ſolicitam de quibuſdam partibus quemadmodum eſt de toto, vnde ma-
gis rotunda, & polita poterat eſſe ſuperficies terræ, quam nunc eſt, quia natura ma
gis reſpicit totum, quam partes, & magis maiores, quam minores.
Dum tuas legerem, me continere non potui quin riſerim, id quod ſcribis te inter-
rogaſſe eum Philoſophum naturalem, vnde fit, vt ventus ſit frigidus, eumq́; tibi re
ſpondiſſe, quod à remotiſſimis partibus veniat, genereturq́; à vaporibus terræ frigi-
dis. ( cum ipſa ſit frigida.) Cæterum miror quod ab eo non quæſieris, vnde oriatur
frigiditas, quæ percipitur ab agitatione aeris, qui quidem à vaporibus terræ non
proſilit, nec à remotiſſimis partibus ad nos accedit. Sed quia de eadem re me in-