QVARE HYEME VIDEATVR HALITVS
animalium non autem æſtate, & de vento.
Pancratio Mellano.
VNde fiat vt hyeme halitum noſtrum videamus, & non æſtate, ratio eſt ab
eiuſdem halitus congelatione, quæ ab extrinſeco frigore fit. Prius enim
ſcire debes aerem attractũ in pulmone, foras deinde erumpere cum alio
vapore aliquantulum craſſiore humido, & excrementitio expulſo à natu-
ra, quæ continuò noſtrum corpus euaporare facit, vnde ſequitur dum aer foras à pul
mone pellitur, maiorem ſemper materiæ portionem, ea quæ intus attracta eſt exire:
vnde ſtatim vt dicta materia foras expulſa, frigidum aerem offendit, cum conſtet ex
partibus craſſis, & obnoxiis congelationi, condenſatur in formam vaporis, ad dif-
ferentiam aeris ambientis qui in ſe eas partes craſſas non habet, à quibus quidẽ par-
tibus condenſatis, & redditis opacis reflectitur lumen, atque hanc ob cauſam æſtate
hoc non fit, quia calor vim condenſandi non habet.
Ventus nihil aliud eſt quam quidam aeris motus, cum condenſatur, ob defectum
caloris, neque (pace Ariſtotelis dicam) eſt exhalatio ſicca. Exemplum à Vitruuio
allatum nil planè valet, quantum ſpectatad venti naturam, cuius rationem à mere-
quiris. Exemplum etiam ventilabri quo tempore æſtate vtimur negligendum pe-
nitus non eſt, quia eius beneficio, non ſolum arcemus à nobis aerem ambientem
calidum, ſed alium etiam aerem circa nos condenſamus: & quia ordo naturæ eſt hu
iuſmodi quod quemadmodum calor ſequitur raritatem corporũ, ſic etiam frigus
eorundem denſitatem ſequatur. Quod ſi vis vt exemplo illuſtrem, diligenter ob-
ſeruato tempore æſtatis cum aliqua nubes nobis Solem adimit, vbiaer qui in eius