Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.50.]
[Item 6.51.]
[Item 6.52.]
< >
page |< < (154) of 445 > >|
166154IO. BAPT. BENED.
De uer a cauſa ſecundæ, & tertiæ quæstionis mechanicæ
ab Ariſtotele nonperſpecta.
CAP. XII.
ARiſtoteles in ſecunda quæſtionum mechanicarum quærens illius rationem ſic
ſcribit.
Cur ſiquidem ſurſum fuerit ſpartum quando deorſum lato pondere quiſpiam id
admouet rurſus aſcendit libra:
ſi autem deorſum conſtitutum fuerit non aſcendit,
ſed manet?
an quia ſurſum quidem ſparto exiſtente plus libræ extra perpendiculum
ſi (ſpartum enim eſt perpendiculum) quare neceſſe eſt deorſum ferriid, quod plus
eſt, quare & cætera.
Sed vera cauſa, vnde fiat, vt ſi ſpartum fuerit ſurſum, & brachium vnum
ipfius libræ deprimendo, & idem liberum deinde permittendo, ad ſitum ori-
zontalem redeat, non ſolum eſt maior quantitas ponderis brachiorum quæ iam præ
tergreſſa eſt vltra verticalem lineam, ſed etiam eſt longitudo brachij eleuati, quæ vl
tra verticalem lineam reperitur, vnde eius extremi pondus redditur grauius in pro-
portione, quam in hoc exemplo proponam, ſit .A.B. libra in ſitu orizontali, cuius
ſpartum ſit .E. ſuper ipſam.
& deprimentes brachium ipſius .A. vſque ad .F. eius ſitus
ſit in .F.H. vnde medium punctum .G. prætergreſſum erit lineam verticalem .V.Z. ver
ſus .B. quæ .V.Z. ſecabit brachium .F.G. in puncto .D. vnde .D.H. longius erit ipſo .
F.D
.
Nunc nobis ſupponendum eſt id,
quod veriſſimum exiſtit, dictam ſcilicet li
224[Figure 224] bram in ſitu .F.H. etiam ſi ſuſtineatur à pun-
cto .E. idem tamen futurum ac ſi ſuſtenta-
retur in puncto .D. vnde ſequitur, quod
pondus appenſum ex ipſa .H. ita grauius
reddatur, ipſo .F. in eadem propor-
tione, quæ maioreſt .D.H. ipſo .D.F. ob
rationes quas in primis huius tractatus ca-
pitibus poſui, vt etiam ſi .D.H. quodmate
riale eſſe ſupponitur, nullam planſe4;
graui-
tatem haberet, ſolustamem exceſſus vis pon
deris in .H. poſiti, longè maior pondere in
F. collocato pro maiorilongitudine ipſius
D.H. ſufficiat. ad præſtandum vt libra ad
ſitum orizontalem redeat.
In ſecunda deinde huius quęſtionis par
1313[Handwritten note 13] te, in qua ſcribit libram in ſitu, in quo poſi
ta eſt, firmam manere, toto cęlo aberrat, quia neceſſarium eſt, vt omninò cadat, eò uſque;
quò ſpartum ſurſum remaneat:
ablato tamen omni impedimento, quod nulla eget
probatione, cum natura ſua clariſſimè pateat.
Cauſa, deinde, vera tertiæ quæſtionis non eſt ea, quam Ariſtoteles ponit, ſed hu-
iuſmodi effectus ab eo, quod capitibus .4. et .5. huius tractatus propoſui originem
habet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index