Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[4.18. Quomodo dignoſcatur proportio uelocitatis duorum ſimilium corporum omogeniorum inaqualium. CAP. XVIII.]
[4.19. Quam ſit inanis ab Ariſtotele ſuſcepta demonſtratio quod uacuum non detur. CAP. XIX.]
[4.20. Non ſatis dilucidè Ariſtotelem de loco ratiocinatum fuiße. CAP. XX.]
[4.21. Vtrum bene Aristoteles ſenſerit de infinito. CAP. XXI.]
[4.22. Exagitatur ab Ariſtotele adductatemporis definitio. CAP. XXII.]
[4.23. Motum rectum eſſe continuum, uel dißentiente Ariſtotele. CAP. XXIII.]
[4.24. Idem uir grauisſimus an bene ſenſerit de motibus corporum uiolentis & natur alibus. CAP. XXIIII.]
[4.25. Motum rectum & natur alem non eſſe primo & per ſe quicquid Ariſtoteli uiſum ſit. CAP. XXV.]
[4.26. Omne corpus eſſe in loco proprio graue, ut Aristoteli placuit, non eft admittendum. CAP. XXVI.]
[4.27. Haud admittendam opinionem Principis Peripateticorum de circulo, & ſpbæra. CAP. XXVII.]
[4.28. Occultam fuiße grauisſimo Stagirit & canſam ſcintilla-tionis ſtellarum. CAP. XXVIII.]
[4.29. Daricontinuum infinitum motum ſuper rectam at que finitam lineam. CAP. XXIX.]
[4.30. Non eſſe ſolis calorem à motu localι ipſius corporis ſolaris, ut Ariſtoteli placuit. CAP. XXX.]
[4.31. Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme decrementum. CAP. XXXI.]
[4.32. Nullum corpus ſenſus expers à ſono offendi, præterquam Aristoteles crediderit. CAP. XXXII.]
[4.33. Pytagoreorum opinionem de ſonitu corporum cælestium non fuiſſe ab Aristotele ſublatam. CAP. XXXIII.]
[4.34. Deraro et denſo nonnulla, minus diligenter à Peripateticis perpenſa. CAP. XXXIIII.]
[4.35. Motum rectum curuo poſſe comparari etiam diſentiente Ariſtotele. CAP. XXXV.]
[4.36. Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-dentium plures mundos exiſtere. CAP. XXXVI.]
[4.37. Anrectè loquutus ſit Phyloſopbus de extenſione luminis per uacuum. CAP. XXXVII.]
[4.38. An rectè phyloſophiœ penus Ariſtoteles ſenſerit de loco im-pellendo à pyramide. CAP. XXXVIII.]
[4.39. Examinatur quam ualida ſit ratio Aristotelis de inalterabilitate Cœli. CAP. XXXIX.]
[5. IN QVINTVM EVCLIDIS LIBRVM]
[5.1. None]
[5.1.1. Horum autem primum est.]
[5.1.2. SECVNDVM.]
[5.1.3. TERTIVM. Quę est εuclidis ſeptima propoſitio.]
[5.1.4. QVARTVM. εuclidis uerò nona propoſitio.]
[5.1.5. QVINTVM. Euclidis uerò octaua propoſitio.]
[5.1.6. SEXTVM. εuclidis uerò decima propoſitio.]
< >
page |< < (184) of 445 > >|
IO. BABPT. BENED.
moueatur, clarum erit quod tale aliquid, nunquam quieſcet, etiam ſi ſit in quouis ex
tremo.
Ariſtotelis igitur opinio, tuta non eſt.

Idem uir grauisſimus an bene ſenſerit de motibus corporum
uiolentis & natur alibus.

CAP. XXIIII.

ARiſtoteles in fine .8. phyſicorum ſentit corpus per vim motum, & ſeparatum à
primo mouente, moueri, aut motum eſſe per aliquod tempus ab aere, aut ab
aqua, quæ ipſum ſequũtur. quod fieri non poteſt;
quia imo aer, qui in locum defer-
tum à corpore ſubintrat ad fugandum vacuum, non ſolum hoc corpus non impellit,
ſed potius id cohibet à motu, quia aer per vim à corpore ducitur retrò, & diuiſus à
parte anteriori à dicto corpore, reſiſtit ſimiliter, & quantum dictus aer in dicta parte
condenſatur, tantum in poſteriori rarefit, vnde per vim ſeſe rarefaciens non permit-
tit, vt dictum corpus cum ea velocitate fugiat, cum qua aufugeret, quia omne agens
in agendo patitur.
Quamobrem cum aer à dicto corpore rapiatur, corpus quoque
ipſum ab aere rapitur.
Huiuſmodi autem rarefactio aeris, naturalis non eſt, ſed vio
lenta;
& hanc ob cauſam reſiſtit, & ad ſe trahit, ſed non ſufferente natura, vt inter vnũ
& aliud ex dictis corporibus reperiatur vacuum;
iccirco funt hæc ſemper contigua,
& mobile corpus aerem deſerere cum nequeat, eius velocitas impeditur.
Huiuſmo
di igitur corporis ſeparatim à primo mouente velo citas oritur à quadam naturali im
pręſſione, ex impetuofitate recepta à dicto mobili, quæ impręsſio & impetuoſitas,
in motibus rectis naturalibus continuò creſcit, cum perpetuò inſe cauſam mouẽtẽ,
ideſt propenſionem eundi ad locum ei à natura asſignatum habeat.
Ariſto .8. cap.
primi lib. de cœlo, dicere non deberet quantò propius accedit corpus ad terminũ
ad quem, tantò magis ſit velox;
ſed potius, quantò longius diſtat à termino à quò
tantò velocius exiſtit.
quia tantò maior fit femper impræsfio, quantò magis moue-
tur naturaliter corpus, & continuò nouum impetum recipit, cum in fe motus caufam
contineat, quæ eſt inclinatio ad locum ſuum eundi, extra quem per vim confiftit.
Neque etiam rectè ſeripſit Ariſto .9. cap. lib. 8. phyficorum et .2. lib. primi de cœlo
eſſe aliquem motum ex recto & circulari mixtum, omninò imposſibile eſt.

Motum rectum & natur alem non eſſe primo & per ſe
quicquid Ariſtoteli uiſum ſit.

CAP. XXV.

MOtus rectus corporum naturalium ſurſum, aut dcorfum, non eft naturalis pri
mò & per ſe, quia motus naturalis perpetuus eſt, aut vt melius dicam, inceſ-
fabilis, & alius eſſe non poteft quàm circularis, nullaq́; pars cum fuo toto coniun-
cta, alium motum naturalem habere poteft, quàm eum, qui eft totius.
fi autem à ſuo
toto diuulfa atque difiuncta fit, libereq́; vagetur, ſpontè, & quàm breuisſima poteft
via, ad locum, ſuitotiꝰ à natura ſtatutum proficiſcitur.
hic motus primò, & per fe di-
cti corporis, naturalis non eft, cum à caufa naturæ fuæ contraria fit generatus, ideft,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index