Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (188) of 445 > >|
IO. BAPT BENED.
tur continetur calor, & non in motu ipſius ſolis, & ita in lumine ſedem habet, ut fi ſol
quieſceret, neque in orbe ſuo circumager etur, infęliciſſima eſſet ea regio, in cuiu;
Zenith ipſe reperiretur.

Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme
decrementum.

CAP. XXXI.

CVm capite ſuperiore oſtenderim calorem ſolis non aliunde, quàm à lumine
prouenire, oſtendam nunc ex ordine, ex quot, quibusq́; cauſis oriatur magna
differentia eius caloris æſtatis ad hyemem, quarum nonnullæ ab antiquis obſerua-
tæ fuerunt, aliæ autem à nemine, quod ſciam.
Sunt autem quinque ad minus eæ cau
ſæ, quarum vna eft diuturna folis mora, tempore æſtatis ſupra orizontem, quæ cau-
ſa ab antiquis pofita, & citata fuit.
Aliam quoque huius rei cauſam iidem antiqui
dicebant eſſe propinquitatem ſolis noftro Zenith, ſed hæc cauſa immediata non
eſt, quia ab ea tres caufæ immediatæ naſcuntur;
quarum vna eft maior unio radij re
flexi cum radio incidenti;
ſecunda maior quantitas luminis in ſuperficie terrę;
tertia, minor reſiſtẽtia vaporum ipſi radio luminoſo facta; quarta verò eft impresfio
caloris facta in terra, quæ cum aliis caufis coniuncta calorem adauget. quæ quidem
caufæ nemini adhuc, quod fciam, in mentẽ venerunt.
Quòd autem attinet ad ma-
iorem coniunctionem radii reſlexi cum incidente, quiſque, uel ſaltem mediocriter
in cathoptricę cognitione verſatus hoc verum eſſe cognoſcet.
Vt hoc tamen in-
noteſcat facilius.
Imaginemur .q.p. et .b.d. eſſe duas particulas ęquales ſuperficiei
ipfius terræ, ſuper quas cadant duo radii luminofi ſolis .e.q. et .n.d. quorum .e.q. fit ad
modum obliquus, et .n.d. quaſi perpendicularis, vnde radii reſlexi .p.a. et .b.u. aſcen
dent cum angulis æqualibus eis, qui funt ſuorum cadentium, cum omnis angulus re-
flexionis femper æqualis ſit angulo ſuæ incidentię, vt cuilibet in cathoptrica, vel me
diocriter verfato pater.
Mixtio autem primorum obliquorum erit .q.o.p. & ea, quæ
eft minus obliquorum .b.i.d. quorum duorum triangulorum nullus unquam erit, qui
dubitare posfit .q.o.p. non eſſe minorem .b.i.d. cum anguli .q. et .p. trianguli .q.o.p. a-
cutiores ſint angulis .b. et .d. trianguli .b.i.d. ex ſuppoſito.
Quòd uero attinet ad ma
iorem quantitatem luminis ſuper terræ ſuperſiciem;
Imaginemur radium .a.q. cuius
reſpectu etiam imagine mur duos ſuperficiei terræ ſitus, quorum vnus fit .q.o: cui di-
ctus radius fit perpendicularis, & alter .q.p. cui radius .a.q. ex obliquo incidat.
Ima-
ginemur ergo triangulum .q.o.p. cuius angulus .o. rectus eſt ex ſuppoſito, unde .q.o.
minor erit .q.p. ex .18. primi Euclidis.
hinc fit, vt ſuper .q.o. cadat vniuerſum lumen,
quod ſuper .q.p. diffunditur.
Sit .q.u. æqualis .q.o. & fit imaginatione protracta .u.n.
æquidiftans .p.o.a. vnde .q.u. illuminata erit à radio .n.q. minore radio .a.q. ergo mi-
nus calida erit ſuperficies .q.u. ipſius terræ, quàm.q.o. quia maius lumen in ſe maio-
rem calorem includit:
quod manifeſtè apparet in radiorum vnione mediante refle-
xione, aut refractione.
Sed quod attinet ad minorem refiſtentiam vaporum ad ip-
ſum radium luminoſum, etfi primo capite meæ Gnomonicæ leuiter id attigerim, ni
hilominus tamen, & idem ipſum hoc loco proponam.
Denotetur, exempli gratia,
ſuperficies terræ ab .o.g. et ea, quæ eft vaporum ab .n.a. ſupponatur etiam ſol in fitu.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index