Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[4.18.] Quomodo dignoſcatur proportio uelocitatis duorum ſimilium corporum omogeniorum inaqualium. CAP. XVIII.
[4.19.] Quam ſit inanis ab Ariſtotele ſuſcepta demonſtratio quod uacuum non detur. CAP. XIX.
[4.20.] Non ſatis dilucidè Ariſtotelem de loco ratiocinatum fuiße. CAP. XX.
[4.21.] Vtrum bene Aristoteles ſenſerit de infinito. CAP. XXI.
[4.22.] Exagitatur ab Ariſtotele adductatemporis definitio. CAP. XXII.
[4.23.] Motum rectum eſſe continuum, uel dißentiente Ariſtotele. CAP. XXIII.
[4.24.] Idem uir grauisſimus an bene ſenſerit de motibus corporum uiolentis & natur alibus. CAP. XXIIII.
[4.25.] Motum rectum & natur alem non eſſe primo & per ſe quicquid Ariſtoteli uiſum ſit. CAP. XXV.
[4.26.] Omne corpus eſſe in loco proprio graue, ut Aristoteli placuit, non eft admittendum. CAP. XXVI.
[4.27.] Haud admittendam opinionem Principis Peripateticorum de circulo, & ſpbæra. CAP. XXVII.
[4.28.] Occultam fuiße grauisſimo Stagirit & canſam ſcintilla-tionis ſtellarum. CAP. XXVIII.
[4.29.] Daricontinuum infinitum motum ſuper rectam at que finitam lineam. CAP. XXIX.
[4.30.] Non eſſe ſolis calorem à motu localι ipſius corporis ſolaris, ut Ariſtoteli placuit. CAP. XXX.
[4.31.] Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme decrementum. CAP. XXXI.
[4.32.] Nullum corpus ſenſus expers à ſono offendi, præterquam Aristoteles crediderit. CAP. XXXII.
[4.33.] Pytagoreorum opinionem de ſonitu corporum cælestium non fuiſſe ab Aristotele ſublatam. CAP. XXXIII.
[4.34.] Deraro et denſo nonnulla, minus diligenter à Peripateticis perpenſa. CAP. XXXIIII.
[4.35.] Motum rectum curuo poſſe comparari etiam diſentiente Ariſtotele. CAP. XXXV.
[4.36.] Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-dentium plures mundos exiſtere. CAP. XXXVI.
[4.37.] Anrectè loquutus ſit Phyloſopbus de extenſione luminis per uacuum. CAP. XXXVII.
[4.38.] An rectè phyloſophiœ penus Ariſtoteles ſenſerit de loco im-pellendo à pyramide. CAP. XXXVIII.
[4.39.] Examinatur quam ualida ſit ratio Aristotelis de inalterabilitate Cœli. CAP. XXXIX.
[5.] IN QVINTVM EVCLIDIS LIBRVM
[Item 5.1.]
[5.1.1.] Horum autem primum est.
[5.1.2.] SECVNDVM.
[5.1.3.] TERTIVM. Quę est εuclidis ſeptima propoſitio.
[5.1.4.] QVARTVM. εuclidis uerò nona propoſitio.
[5.1.5.] QVINTVM. Euclidis uerò octaua propoſitio.
[5.1.6.] SEXTVM. εuclidis uerò decima propoſitio.
< >
page |< < (188) of 445 > >|
200188IO. BAPT BENED. tur continetur calor, & non in motu ipſius ſolis, & ita in lumine ſedem habet, ut fi ſol
quieſceret, neque in orbe ſuo circumager etur, infęliciſſima eſſet ea regio, in cuiu;
Zenith ipſe reperiretur.
Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme
decrementum.
CAP. XXXI.
CVm capite ſuperiore oſtenderim calorem ſolis non aliunde, quàm à lumine
prouenire, oſtendam nunc ex ordine, ex quot, quibusque; cauſis oriatur magna
differentia eius caloris æſtatis ad hyemem, quarum nonnullæ ab antiquis obſerua-
tæ fuerunt, aliæ autem à nemine, quod ſciam.
Sunt autem quinque ad minus eæ cau
ſæ, quarum vna eft diuturna folis mora, tempore æſtatis ſupra orizontem, quæ cau-
ſa ab antiquis pofita, & citata fuit.
Aliam quoque huius rei cauſam iidem antiqui
dicebant eſſe propinquitatem ſolis noftro Zenith, ſed hæc cauſa immediata non
eſt, quia ab ea tres caufæ immediatæ naſcuntur;
quarum vna eft maior unio radij re
flexi cum radio incidenti;
ſecunda maior quantitas luminis in ſuperficie terrę;
tertia, minor reſiſtentia vaporum ipſi radio luminoſo facta; quarta verò eft impresfio
caloris facta in terra, quæ cum aliis caufis coniuncta calorem adauget. quæ quidem
caufæ nemini adhuc, quod fciam, in mentem venerunt.
Quòd autem attinet ad ma-
iorem coniunctionem radii reſlexi cum incidente, quiſque, uel ſaltem mediocriter
in cathoptricę cognitione verſatus hoc verum eſſe cognoſcet.
Vt hoc tamen in-
noteſcat facilius.
Imaginemur .q.p. et .b.d. eſſe duas particulas ęquales ſuperficiei
ipfius terræ, ſuper quas cadant duo radii luminofi ſolis .e.q. et .n.d. quorum .e.q. fit ad
modum obliquus, et .n.d. quaſi perpendicularis, vnde radii reſlexi .p.a. et .b.u. aſcen
dent cum angulis æqualibus eis, qui funt ſuorum cadentium, cum omnis angulus re-
flexionis femper æqualis ſit angulo ſuæ incidentię, vt cuilibet in cathoptrica, vel me
diocriter verfato pater.
Mixtio autem primorum obliquorum erit .q.o.p. & ea, quæ
eft minus obliquorum .b.i.d. quorum duorum triangulorum nullus unquam erit, qui
dubitare posfit .q.o.p. non eſſe minorem .b.i.d. cum anguli .q. et .p. trianguli .q.o.p. a-
cutiores ſint angulis .b. et .d. trianguli .b.i.d. ex ſuppoſito.
Quòd uero attinet ad ma
iorem quantitatem luminis ſuper terræ ſuperſiciem;
Imaginemur radium .a.q. cuius
reſpectu etiam imagine mur duos ſuperficiei terræ ſitus, quorum vnus fit .q.o: cui di-
ctus radius fit perpendicularis, & alter .q.p. cui radius .a.q. ex obliquo incidat.
Ima-
ginemur ergo triangulum .q.o.p. cuius angulus .o. rectus eſt ex ſuppoſito, unde .q.o.
minor erit .q.p. ex .18. primi Euclidis.
hinc fit, vt ſuper .q.o. cadat vniuerſum lumen,
quod ſuper .q.p. diffunditur.
Sit .q.u. æqualis .q.o. & fit imaginatione protracta .u.n.
æquidiftans .p.o.a. vnde .q.u. illuminata erit à radio .n.q. minore radio .a.q. ergo mi-
nus calida erit ſuperficies .q.u. ipſius terræ, quàm.q.o. quia maius lumen in ſe maio-
rem calorem includit:
quod manifeſtè apparet in radiorum vnione mediante refle-
xione, aut refractione.
Sed quod attinet ad minorem refiſtentiam vaporum ad ip-
ſum radium luminoſum, etfi primo capite meæ Gnomonicæ leuiter id attigerim, ni
hilominus tamen, & idem ipſum hoc loco proponam.
Denotetur, exempli gratia,
ſuperficies terræ ab .o.g. et ea, quæ eft vaporum ab .n.a. ſupponatur etiam ſol in fitu.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index