Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[4.18. Quomodo dignoſcatur proportio uelocitatis duorum ſimilium corporum omogeniorum inaqualium. CAP. XVIII.]
[4.19. Quam ſit inanis ab Ariſtotele ſuſcepta demonſtratio quod uacuum non detur. CAP. XIX.]
[4.20. Non ſatis dilucidè Ariſtotelem de loco ratiocinatum fuiße. CAP. XX.]
[4.21. Vtrum bene Aristoteles ſenſerit de infinito. CAP. XXI.]
[4.22. Exagitatur ab Ariſtotele adductatemporis definitio. CAP. XXII.]
[4.23. Motum rectum eſſe continuum, uel dißentiente Ariſtotele. CAP. XXIII.]
[4.24. Idem uir grauisſimus an bene ſenſerit de motibus corporum uiolentis & natur alibus. CAP. XXIIII.]
[4.25. Motum rectum & natur alem non eſſe primo & per ſe quicquid Ariſtoteli uiſum ſit. CAP. XXV.]
[4.26. Omne corpus eſſe in loco proprio graue, ut Aristoteli placuit, non eft admittendum. CAP. XXVI.]
[4.27. Haud admittendam opinionem Principis Peripateticorum de circulo, & ſpbæra. CAP. XXVII.]
[4.28. Occultam fuiße grauisſimo Stagirit & canſam ſcintilla-tionis ſtellarum. CAP. XXVIII.]
[4.29. Daricontinuum infinitum motum ſuper rectam at que finitam lineam. CAP. XXIX.]
[4.30. Non eſſe ſolis calorem à motu localι ipſius corporis ſolaris, ut Ariſtoteli placuit. CAP. XXX.]
[4.31. Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme decrementum. CAP. XXXI.]
[4.32. Nullum corpus ſenſus expers à ſono offendi, præterquam Aristoteles crediderit. CAP. XXXII.]
[4.33. Pytagoreorum opinionem de ſonitu corporum cælestium non fuiſſe ab Aristotele ſublatam. CAP. XXXIII.]
[4.34. Deraro et denſo nonnulla, minus diligenter à Peripateticis perpenſa. CAP. XXXIIII.]
[4.35. Motum rectum curuo poſſe comparari etiam diſentiente Ariſtotele. CAP. XXXV.]
[4.36. Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-dentium plures mundos exiſtere. CAP. XXXVI.]
[4.37. Anrectè loquutus ſit Phyloſopbus de extenſione luminis per uacuum. CAP. XXXVII.]
[4.38. An rectè phyloſophiœ penus Ariſtoteles ſenſerit de loco im-pellendo à pyramide. CAP. XXXVIII.]
[4.39. Examinatur quam ualida ſit ratio Aristotelis de inalterabilitate Cœli. CAP. XXXIX.]
[5. IN QVINTVM EVCLIDIS LIBRVM]
[5.1. None]
[5.1.1. Horum autem primum est.]
[5.1.2. SECVNDVM.]
[5.1.3. TERTIVM. Quę est εuclidis ſeptima propoſitio.]
[5.1.4. QVARTVM. εuclidis uerò nona propoſitio.]
[5.1.5. QVINTVM. Euclidis uerò octaua propoſitio.]
[5.1.6. SEXTVM. εuclidis uerò decima propoſitio.]
< >
page |< < (196) of 445 > >|
IO. BABPT. BENED.
cli maioris, ſitum habens, voluantur; quod quidem corpus, & aliquem quoque ha-
beat motum circa ſuum axem, ſit opacum, ijs conditionibus, quæ terræ ſunt ſimi-
les, præditum exiſtat, & in dicto epyciclo ſint res ſimiles iſtis lunaribus.

Anrectè loquutus ſit Phyloſopbus de extenſione luminis
per uacuum.

CAP. XXXVII.

ARriſtoteles ſecundo lib. de anima ſentit per vacuum non extenderetur lu-
mẽ
, quod procederet à corpore lucido.
Quod veriſimile eſt; ꝗa quẽadmo-
dum
quantò rarius eſt aliquod corpus, tanto aptius eſt vt diaphanum exiſtat;
& quã-
rarius eſt dictum corpus, tantò minorem quantitatem materiæ contineat;
ſic quã
tò magis diaphanum eſt, cum ex perexigua materia conſtet, tantò magis liber tran-
ſitus luminis patet;
Vnde quantò minor quantitas materiæ erit in dicto ſpatio, tan
tò nitidius pertranſibit lumen.
Sequitur ergo, quòd vbi nulla eſſet materia, totum
lumen libere tranſiret.
Color cęruleus quem videmus in profunditate aquæ, & ae-
ris, color eſt a quæ & aeris, qui denotat reſiſtentiam factam ab aere & ab aqua ipſi lu
mini;
Quod quidem lumen ubi corpus aliquod non eſſet, minime reflecteretur, ſed
abſque vllo impedimento rectà tranſiret.

An rectè phyloſophiœ penus Ariſtoteles ſenſerit de loco im-
pellendo à pyramide.

CAP. XXXVIII.

ARiſtoteles .8. cap. lib. 3. de cœlo, diſputans contra antiquos de elementorum
figuris, ait pyramidem implere poſſe locum corporeum.
quod verum non
eſt.
Cubus quidem id facit ab .8. enim cubis perfectè impletur locus, ſed non
item .12. pyramides, ut Ariſtoteles ſenſit (ideſt ſex ſuper aliquam exagonam figu-
ram ſuperficialem & ſexſub eadem) id præſtant, cum potius maius vacuum rema-
neatad quamlibet partium ſupra, & infra, quam plenum.
Rectius Ariſtoteles
egiſſet, ſi probaſſet ratione immobilitatis conuenire pyramidem terræ, quam cu-
bum.
quamuis, de horum corporum altero, ſit ſtultum hoc credere. decepti tamen
fuerunt antiqui, credentes cubum ad motum minus idoneum eſſe, quam reliqua
quatuor corpora regularia (loquor autem habita volubilitatis ratione) quia pyra-
midale eſt illud, quod ita ſe habet, vt multis rationibus probari poteſt, quarum vna
hæc nobis ſufficiet.
Scimus iam ex communi conceptu corpus ſphęricum eſſe ma-
gis volubile, inſtabileq́;, quàm alia ſint.
Illud ergo corpus, cuius figura ad ſphæri-
cam magis accedet, ad uoluendum, & ad mouendum facilius erit quouis alio, quod
æqualis ſit quantitatis, & ſibi omogeneum materia, vt exempli gratia corpus .20. ba
ſium ad voluendum, & ad mouendum promptius erit eo, quod ex .12. conſtat, & id,
quod eſt .12. eo, quod eſt .8. & id, quod eſt .8. eo, quod eſt .6. & id, quod eſt .6. vt
cubus eſt, eo, quod eſt .4. cuiuſmodi eſt pyramidale.
Huc accedit, quòd pyrami-
dale corpus aliam conditionem habet, quàm cubicum, cum in quauis facie inalte-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index