Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[4.18. Quomodo dignoſcatur proportio uelocitatis duorum ſimilium corporum omogeniorum inaqualium. CAP. XVIII.]
[4.19. Quam ſit inanis ab Ariſtotele ſuſcepta demonſtratio quod uacuum non detur. CAP. XIX.]
[4.20. Non ſatis dilucidè Ariſtotelem de loco ratiocinatum fuiße. CAP. XX.]
[4.21. Vtrum bene Aristoteles ſenſerit de infinito. CAP. XXI.]
[4.22. Exagitatur ab Ariſtotele adductatemporis definitio. CAP. XXII.]
[4.23. Motum rectum eſſe continuum, uel dißentiente Ariſtotele. CAP. XXIII.]
[4.24. Idem uir grauisſimus an bene ſenſerit de motibus corporum uiolentis & natur alibus. CAP. XXIIII.]
[4.25. Motum rectum & natur alem non eſſe primo & per ſe quicquid Ariſtoteli uiſum ſit. CAP. XXV.]
[4.26. Omne corpus eſſe in loco proprio graue, ut Aristoteli placuit, non eft admittendum. CAP. XXVI.]
[4.27. Haud admittendam opinionem Principis Peripateticorum de circulo, & ſpbæra. CAP. XXVII.]
[4.28. Occultam fuiße grauisſimo Stagirit & canſam ſcintilla-tionis ſtellarum. CAP. XXVIII.]
[4.29. Daricontinuum infinitum motum ſuper rectam at que finitam lineam. CAP. XXIX.]
[4.30. Non eſſe ſolis calorem à motu localι ipſius corporis ſolaris, ut Ariſtoteli placuit. CAP. XXX.]
[4.31. Vnde caloris ſolis prode at incrementum & state, et byeme decrementum. CAP. XXXI.]
[4.32. Nullum corpus ſenſus expers à ſono offendi, præterquam Aristoteles crediderit. CAP. XXXII.]
[4.33. Pytagoreorum opinionem de ſonitu corporum cælestium non fuiſſe ab Aristotele ſublatam. CAP. XXXIII.]
[4.34. Deraro et denſo nonnulla, minus diligenter à Peripateticis perpenſa. CAP. XXXIIII.]
[4.35. Motum rectum curuo poſſe comparari etiam diſentiente Ariſtotele. CAP. XXXV.]
[4.36. Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-dentium plures mundos exiſtere. CAP. XXXVI.]
[4.37. Anrectè loquutus ſit Phyloſopbus de extenſione luminis per uacuum. CAP. XXXVII.]
[4.38. An rectè phyloſophiœ penus Ariſtoteles ſenſerit de loco im-pellendo à pyramide. CAP. XXXVIII.]
[4.39. Examinatur quam ualida ſit ratio Aristotelis de inalterabilitate Cœli. CAP. XXXIX.]
[5. IN QVINTVM EVCLIDIS LIBRVM]
[5.1. None]
[5.1.1. Horum autem primum est.]
[5.1.2. SECVNDVM.]
[5.1.3. TERTIVM. Quę est εuclidis ſeptima propoſitio.]
[5.1.4. QVARTVM. εuclidis uerò nona propoſitio.]
[5.1.5. QVINTVM. Euclidis uerò octaua propoſitio.]
[5.1.6. SEXTVM. εuclidis uerò decima propoſitio.]
< >
page |< < (199) of 445 > >|
IN QVINT. LIB. EVCLI.

QVARTVM.

εuclidis uerò nona propoſitio.

Qvotiescvnqve proportio vnius plurium terminorum collatorum cum ali
quo tertio eiuſdem generis, eadem fuerit cum ea quæ eſt cuiuſuis alterius dictorum
terminorum cum eodem tertio, aut proportio dicti tertij, cum aliquo dictorum, ea-
dem fuerit cum ea quæ ipſius eſt ad aliquem alium eorundem terminorũ, tunc eiuſ-
modi termini, æquales erunt inter ſe.

QVINTVM.

Euclidis uerò octaua propoſitio.

Qvoties plures erunt termini, quorum vnus fuerit maior altero, ſi compa-
rentur alicui tertio eiuſdem generis, proportio maioris adtertium illum, maior erit
ea, quæ eſt minoris ad prædictum tertium, & proportio illius tertij ad maiorem, mi-
nor erit ea quæ eiuſdem tertij ad minorem terminum comparati.

SEXTVM.

εuclidis uerò decima propoſitio.

Qvoties proportio vnius, ex pluribus terminis comparatis ad aliquem ter-
tium, maior fuerit proportione alicuius alterius dictorum cum eodem tertio, primus
ille terminus, altero maior erit.
Et quoties proportio tertij termini ad vnum quã
ad alterum terminum maior fuerit, eiuſmodi terminus altero minor erit.

SEPTIMVM.

Euclidis uerò undecima propoſitio.

Proportiones, quarum vnaquęque cum aliqua tertia æqualis eſt, ipſæ quo-
que inter ſe ſunt æquales.
Vtillud, Quæ vni & eidem ſunt æqualia, ſibi inuicem
ſunt æqualia.

OCTAVVM.

εuclidis uerò duodecima propoſitio.

Qvotiescvnqve proportio vnius ex pluribus antecedentibus cum ſuo ex
pluribus conſequentibus, æqualis fuerit ei cuiuſuis alterius dictorum antecedentiũ,
cum ſuo plurium cõſequentium, proportio totius aggregati antecedentium cum to-
to aggregato conſequentium, dictæ primę proportioni ęqualis erit, nempe illius an
tecedentis ad ſuum conſequens.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index