Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (243) of 445 > >|
EPISTOLAE.
ſi & Iunctini in Saturno non erat differentia plus quam minu .5. & in Ioue min .4. ſed
ſecundum calculum huius in Saturno fuiſſet differentia gra .11. minu .54. & in Ioue
grad .13. min .35.
Atque hæ ſunt quidem differentiæ magnæ, & monſtruoſæ vtipſe
eas vocat, vt etiam eſtilla Veneris, & Mercurij inter tertiam figuram, & eius calcu-
lum ſumptum, non quidem à tabulis laborioſis, ſed à ſimplicibus ephemeridibus Sta
dij, quæ differentia eſt quidem paucorum graduum, cum ſit tertiæ partis cœli in
quolibet dictotum planetarum.
Huiuſmodiq́; monſtra certè non ſunt orta à ta-
bulis ſiue ephemeridibus diuerſis, ſed ſunt partus huius authoris.
Pergens poſtea aſſiduè bonus hic vir hominibus dare ſpecimen doctrinæ ſuæ ape
riendo (vt conatur) aliorum errores, proponit duas differentias inter primam fi-
guram, & ſuum calculum ſuppoſitum Saturni, & Iouis.
Primum de Saturno ait,
cum differentia ſit gra .1. min .30. oſtendit in directione, accidens ſit euenturum
anno vno, & menſibus ſex ante, aut poſt, quaſi eiuſmodi differentia eſſet partium æ-
quatoris, ſicuti eſt partium Zodiaci.
Idem dico de differentia Iouis. Quod quidem,
manifeſtum eſt inditium ſcientiæ ſuæ, & quantum ea intelligat de quibus loquitur.
Quod poſtea attinet ad differentiam inter Copernicum & Alfonſum, circa Solẽ,
nullus eſt harum ſcientiarum peritus, qui id neſciat, & ſimiliter de differentia ſitus cę-
li
in reuolutionibus annuis.
Quod vero ait ſeptimam ſiguram malè ſupputatã fuiſſe, ſi non eſt maximus cer-
tè non eſt minimus monſtruoſorum eius errorum.
Vbi itidem videri poteſt, quam
alienus hic ſit ab hac ſcientia.
Nam ſi ſaltem curaſſet ſibi ab aliquo ſupputandum
locum Solis per tabulas Alfonſi in inſtanti minutorum .36. pomeridianorum, certior
factus eſſet quod in illo puncto Sol inueniebatur in minu 54. grad .11.
Geminorum,
ideſt præterierat gra .10. cum min .54. vel ſi curaſſet ſibi inueniendum tempus, per
dictas tabulas cum grad .10. min .54.
Geminorum vt faciendum eſt, ſequendo tamẽ
Alfonſum, & non per calculum Solis poſitum in ephemeridibus, vt parum periti fa
cere ſolent, vidiſſet inuenta eſſent min .36. pomeridiana.
Leuis tamen occaſio hu
ic fuit ſuſpicandi eiuſmodi tempus eſſe falſum, quod viderit in illa figura Solẽ po
ſitum eſſe cum gra .11. & non cum gra .10. min .54. non animaduertens ita notatum
fuiſſe Solem vt omnes alios planetas, ſcilicet ſine minutis, quum, vt dixi, in reuolu
tionibus non adhibeatur tanta ſcruploſitas.
Quod deinde ait, in illa figura Solem poſitum eſſe in decima domo, & non in .9.
id relinquam iudicio eorum qui ſciunt numerare domos, ſaltem poſuiſſet authori-
tate ſua Solem in dicta decima diuersè ab exemplo ei dato ab amico, vt oſtenderet
ſe dicere verum, vt in ſecunda figura diſcrepat ab ipſo exemplo in collocando Leo-
ne, Virgine, & Libra, & Scorpio, quos malè locauit, & ſi alii bene ſe habent.
Atque quod hactenus à me dictum eſt, ſatis ſit ad intelligẽdum quale ſit reliquũ
dictæ eius diſputationis.
Sienim velim pergere notare omnia eius errorum loca, eſ
ſet mihi inanis labor, & tibi nimia moleſtia.
Et quamuis non defuerint præſtantiſſi-
mi viri, qui viſis eius ſcriptis familiariter eum monuere, & tu ipſe, vt audiui, cum in-
ſtrumẽto
theoricę in manibꝰ ei oſtẽderis quo Mars poſſit morari amplius ſex mẽ
ſibus in vno ſigno.
& præterea cum iam ab initio Taurinum aduenit, mecum com-
municauerit illa ſua prima ſcripta, egoq́; eum monuerim, quod in varijs rebꝰ falleba
tur, diſſuaſerimq́; ne ea imprimenda curaret, quia nullum honorem inde referret,
eum hortans, vt potius alijs rebus operam daret, atque ei dixerim quod ad animad-
uerſiones differentiarum ephemeridum attinet, quod id iam oẽs animaduerterant.
Mihi reſpondit ſe decreuiſſe illa edere, vt poſtea fecit, & tot admonitionibus non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index