DE FINE CORPORVM COELESTIVM,
& eorum motu.
Illuſtri vire, Philiberto Pingonio Sabaudo Cuſiacenſium
Baroni.
CVm antea meo nomine Sebaſtianus noſter omnia ferè tibi retuliſſet, inter alia,
quæ relin quebantur tibi dicẽda, hoc vnum erat, quod ſi abſque lumine ſupe-
riori, in quem finem facta fuerint corpora cœleſtia ſcire deſideras, & humanam ra-
tionem ſequi volueris, putandum tibi non erit ea ſolum effecta eſſe, vt tam vile cor
pus, vt eſt terra aquis irrigata, animalia, & plantas regant, cum ea corpora ſint diuina,
in numero incompręhenſibilia, maximis ma gnitudinibus, & motibus velocisfimis,
prædita, id etiam minus putabunt hij, qui opinionem Ariſtarchi Samij, & Nicolai
Copernici ſequuntur, quorum ratione fieri non poteſt, vt credant, eius, quod ex vni
uerſo reliquum eſt, alium finem non habere, quam regimen huius centri epicycli Lu
naris, vt illorum more loquar. Quã enim turpe eſſet ſi centra aliorum epicyclorum
planetarum tali regimine priuarentur, id quod nullo modo cum ratione conſentit,
ſi tam vera eſt ea opinio, quemadmodum rationabiliorẽ eam exiſtimãt. Neq; quid
quam valet opinio Ariſtotelis, qui corpora cœleſtia, ab ortu, & interitu libera eſſe
fentit. dicens ſuperioribus fęculis, à noſtris antiquis nullam vnquam animaduerſam
fuiſſe alterationem in cœlo, cum non videat ſi quis eſſet in cœlo, neq; etiam obſerua
re poſſet alterationes quæ in terra, & circa terram fiunt, quæ in partibus, & non in to
to ſpectantur: vnde etiam fieri poteſt, vt in cœlo ſint particulares alterationes,
quæ à nobis tamen, qui ab illis longè diſtamus, non compręhendantur, terra, mareq́;
(quamuis minimum reſpectu ipſius terræ) ratione totius ita ſe ſemper habuerũt quẽ
admodum ſeſe habere corpora cœleſtia videmus, ſed alteratio, ratione tantum ali-
quarum minimarum partium quaſi inſenſibilium, ſi cum toto comparentur fit. Quis
enim ſcit, vt iam tibi dixi, quin, quemadmodum Luna circa terram voluitur, ipſaq́;
terra ſit veluti centrum epicycli maioris eiuſdem, vt Ariſtarchus Samius, & Nico-
laus Copernicus cenſuerunt; ſic etiam Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, atq; Mercu
rius circa alia huiuſmodi corpora, huic terræ ſimilia, in orbem agantur, quaſi ſpecu-
la, lumen Solis ſuo centro ex reflexione, deferentia (fuppoſita dico vera illorum opi
nione) Nollẽ tamen tibi è mente excidere, vt aliàs te monui, ꝙ ſi communis opinio
vera eſt, neceſſario fatendũ ſit corpus ſolare, dũ in æquatore reperitur moru diurno
quolibet horę minuto, magis quã decẽ & ſeptẽ mille milliaria ꝑagere, ideſt paulo mi
nus quam .18000. milliaria, Saturnum verò cum ſimiliter eſt in æquatore, eodem tẽ-
poris ſpatio, quaſi tercentamille milliaria Italica conficere, & ſic per gradus alia cor
pora velociora alijs moueri; quæ quidem omnia, cũ ſimplici gyro terræ circa ſuum