Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[5.1.7. SEPTIMVM. Euclidis uerò undecima propoſitio.]
[5.1.8. OCTAVVM. εuclidis uerò duodecima propoſitio.]
[5.1.9. NONVM. Euclidis uero tertiadecima propoſitio.]
[5.1.10. DECIMVM.]
[5.1.11. VNDECIMVM.]
[5.1.12. DVODECIMVM.]
[5.2. None]
[5.2.1. THEOR.I. II. ET III.]
[5.2.2. THEOREM. IIII.]
[5.2.3. THEOR.V. ET VI.]
[5.2.4. THEOR. VII. VIII. IX.X. XI. XII. XIII.]
[5.2.5. THEOREM. XIIII.]
[5.2.6. THEOR. XV.]
[5.2.7. THEOREM. XVI.]
[5.2.8. THEOR. XVII.]
[5.2.9. THEOREM. XVIII.]
[5.2.10. THEOREM. XIX.]
[5.2.11. THEOREM. XX.]
[5.2.12. THEOREM. XXI.]
[5.2.13. THEOREM. XXII. XXIII.]
[6. PHYSICA, ET MATHEMATICA RESPONSA. FO. BAPTISTAE BεNεDICTI PATRITII Veneti, Philoſophi Mathematici.]
[6.1. None]
[6.2. None]
[6.3. None]
[6.4. None]
[6.5. None]
[6.6. None]
[6.7. None]
[6.8. None]
[6.9. None]
< >
page |< < (258) of 445 > >|
IO. BABPT. BENED.

DE ICTV BOMBARDAE SECVNDVM
diuerſas eleuationes. Et de quibuſdam erroribus Nico-
lai Tartaleæ, circa idem.

Fllustri D. Ioſepho Cambiano ex Ruffia Dominis, aquiti
ſtrenuo, & tormentis bellicis Serenißimi Ducis
Sabaudia Prafecto.

EXcogitaui quędam dum ocio frui licuit per abſentiam Ducis Sereniſſimi,
quæ ad te ſcribere placuit, vt ſi probaueris in lucem quandoque profer-
re non dubitem, ſi deſpexeris, ocius ſupprimam, ſunt autem huiuſmodi.
Vnde fiat vt tormentum bellicum vehementi feriat ictu ſuperius delato
quam orizontali, vt Tartalea ſcribit, quæſito ſecundo libr. primi quæſitorum, à ne-
mine adhuc (quod ſciam) traditum eſt.
Rationes verò Tartaleæ nullius ſunt momenti, quia ſi validæ eſſent, ſequeretur
vt inclinata bombarda, adeo vt angulus ſub orizonte factus æqualis eſſet ei, qui ſu
pra orizontem eſt, ictum bombardę in vtroque huiuſmodi ſitu eundem eſſe futurũ.
& ſi aliqua differentia oriretur ratione granitatis pilæ ab ipſa bombarda emiſſæ, hoc
fieret, vt ſcilicet velocior eſſet in motu inclinato quam in eleuato cum pondus, mo-
tui adeo non opponatur.
Id quod non ita se habet, vera enim cauſa vnde fiat, vt bom
barda eleuata vehementius feriat, quàm ea quæ eſt minus alta, eadem eſt ferè, in ge-
nere, cum ea, qua aliquod corpus materia magis denſa, ſed ſimile & ęquale alteri cor
pori materiæ minus denſæ velocius mouetur ab vna eademq́ue, aut æquali vi
compulſum.
Eſt eadem etiam in ſpecie ei, qua maiorem effectum producit
puluis, qui in locis ſubterraneis ponitur quum vaſis optimè colligatis ferro in-
cluditur.
Eſt etiam ſimilis ei, qua longius impellitur pila, qua ludimus, ab ali-
quo inſtrumento ligneo, quando percutitur contra, quam cum ſecundum ſuum mo-
tum proijcitur.
Id quod inde fit, quia virtus mouens maiori vi, & intenſiori huiuſ-
modi corpus percutit, quia corpus quod moueri debet, quanto magis reſiſtit virtu-
ti mouenti (certum tamen terminum præſcribendo) in exiguo eo temporis ſpatio,
tanto maiorem virtutem colligit, quæ ipſum deinde tanto cum impetu mo-
uet, & tanto magis impellens concomitatur, vt maiorem effectum efficiat, quam ſi
ad mouendum ſeſe facilè reddidiſſet.
Atque hoc ſupradictis ictibus eleuatis acci-
dit, quia grauitas pilæ, ea eſt quæ reſiſtens virtuti mouenti, dat ei commoditatem
colligendi dictam virtutem, multo magis quam eſſet ea, quæ ad depreſſiorem eleua
uationem eam ĩmpelleret.
Et quia huiuſmodi multiplicatio virtutis, nullam propor
tionem cum pondere pilæ gerit, volo inferre quod dum colligitur tanta virtus, col-
ligitur multo plus eo, quod ad impellendam dictam pilam ſufficeret, ratione magnæ
velocitatis augumenti, quia quanto plus temporis ei conceditur ad commutandam
puluerem in ignem, tanto maior quantitasignis progignitur, vnde fit, vt tanto ma-
iori loco indigeat, quamobrem tanto magis impellit, ſed vt dixi, tanta cum veloci-
tate adauget̃, vt huiuſmodi virtus longè ſuperet reſiſtẽtiã põderis pilæ, & ſic eſt cau
fa, ut effectus, quod experiẽtia innot eſcit producat̃.
Sed ea ratio, qua ſeſe idẽ author
in tertio quæſito ad aliquod impoſſibile, circa iter ipſius pilæ Legatum Hiſpanum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index