Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[6.10. None]
[6.11. None]
[6.12. None]
[6.13. None]
[6.14. None]
[6.15. None]
[6.16. None]
[6.17. None]
[6.18. None]
[6.19. None]
[6.20. None]
[6.21. None]
[6.22. None]
[6.23. None]
[6.24. None]
[6.25. None]
[6.26. None]
[6.27. None]
[6.28. None]
[6.29. None]
[6.30. None]
[6.31. None]
[6.32. None]
[6.33. None]
[6.34. None]
[6.35. None]
[6.36. None]
[6.37. None]
[6.38. None]
[6.39. None]
< >
page |< < (270) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
in alium finem ſit effecta quam ad illuminandam ſuperficiem huius excrementi ip-
ſius vniuerſi ad vtilitatem hominum, imò, vt rectius dicam, animaliũ.
vide etiam
pag .632. et .633. vbi Ariſtotelem de implendo loco non intellexit, cum citet ſphæ-
ram, loco pyramidis, & inter .46. et .47. lineas dicat quadratũ eſſe quid multiplex,
cum ſit vnicum tantum in ſpecie, quia ſpecies eſt quadrilateri, & quadranguli, ſed
vbi in .6. linea pag .633. ait.
Item hexagonus.
Magnum errorem committit, vt etiam cum .12. linea .636. pag. ſcribens.
Pyramis, ſiue planum, ſiue ſolidum, habet acutiſſimum, & in .2. libr. de anima
pag .215. dicat de die poſſe videri ſtellas in ſpeculo poſito in vaſe aqua pleno, quod
reuera eſt valde abſurdum.
Alios eiuſdem errores tibi non patefacio, quia iam ni-
hil amplius otij mihi eſt, ſed eos tu ipſe perſpicere, & cognoſcere facilè poteris, &
multò plures quidem, quam putas.

Cur maius lumen extenuet minus.

PIRRO DE ARZONIS.

EX tuis literis intellexi id, quod etiam ſine ijs exploratum mihi erat. Sed conce
do tantum eſſe dicere vbi eſt maius lumen, minus non diſcerni, quantum inter
diu ſtellas non videri:
immo eſt etiam magis vniuerſale, quia idem multis aliis lumi-
nibus, præter ea quæ ſunt ſtellarum, ea ratione contingit, quia ingrediente per pupil-
lam, tam lumine maiori, quam minori, reflexum ipſius maioris in oculo, in ſitu mino
ris, efficit, vt ipſum minus confundatur, & diſtingui nequeat, quemadmodum aper-
te cognoſci poteſt in aliquo cubiculo, cuius parietes dealbati ſint, in quo, vnicum
tantum ſit exiguum foramen, per quod aliqua lumina reflexa ab obiectis extrinſecis
intra ipſum cubiculum ingredi poſſint, vnde imagines obiectorũ in parietibus con-
ſpiciuntur, ſed ſi per idem foramen ingrederetur etiam primarius radius Solis, re-
flexus huiuſmodi radij efficeret, vt dictæ imagines, magis aut minus euaneſcerent,
prout dictus reflexus radij ſolaris, maiori, minoríue vi polleret.
Ad hoc tamen propoſitum, nolo tibi ſilentio inuolui mirabilem quendam effe-
ctum eiuſmodi rei.
Hoc eſt vt fiat foramen illud rotundum, magnitudinis tamen
vnius ſpecilli, quod foramen obturetur mediante vno illorum ſpecillorum, quæ pro
ſenibus (non breuis viſionis) conficiuntur, hoc eſt quorum ambæ ſuperficies con
uexæ ſunt, non autem concauæ.
Deinde opponatur folium album papiri, adeo di
ſtans à foramine, vt extrinſeca obiecta in eo appareant.
Quæ quidem obiecta ſi à
Sole illuſtrata fuerint, tam clara, & diſtincta videbuntur, vt nihil pulchrius dele-
ctabiliusq́; videri poterit, inuerſa tamen.
Sed ſi ea directa videre voluerimus. hoc
optimè faciemus, mediante reflexione alicuius ſpeculi plani.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index