Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[6.10. None]
[6.11. None]
[6.12. None]
[6.13. None]
[6.14. None]
[6.15. None]
[6.16. None]
[6.17. None]
[6.18. None]
[6.19. None]
[6.20. None]
[6.21. None]
[6.22. None]
[6.23. None]
[6.24. None]
[6.25. None]
[6.26. None]
[6.27. None]
[6.28. None]
[6.29. None]
[6.30. None]
[6.31. None]
[6.32. None]
[6.33. None]
[6.34. None]
[6.35. None]
[6.36. None]
[6.37. None]
[6.38. None]
[6.39. None]
< >
page |< < (271) of 445 > >|
EPISTOL AE.

Cur byems valde frigida ſequatur actatem in qua
calor viguerit.

NOBILISSIMO, NECNON INGENIOSISSIMO
Gabrieli Buſchæ, Mediolanenſi.

QVod dixi hyemem valde frigidam ſequi æſtatẽ, in qua calor viguerit, inde na
ſcitur, quia calor terrę, aquæ, & aeris, non eſt naturalis horum corporum, vt
eſt frigus, cum calor à Sole procedat, qui ea calefacit ſuo lumine, vnde quod æſtate
Sol præter modum calefaciat terrã, ideo cõtingit, quod minora impedimẽta contra
ria ſortiatur, & cum eandem poſtea deſerit, ad aliam partem æquatoris tranſmigrãs
terra ad ſuam qualitatem reddit, maiori cum impetu, eo modo, quo res in mo-
tibus localibus naturalibus, qui etiam terminos ſibi pręfixos, & conſtitutos exce-
dunt, hinc etiam hyeme fit glacies, ex calefacta prius aqua, quæ durior poſtea eſt
atque frigidior alia.
Aeſtas etiàm quæ ſequitur hyemem valde frigidam, non
erit admodum calida, quia Sol inueniens contrarium naturale valde potens, non
tam facile illud pellere poteſt, vnde etiam ſi in Geminis, Cancro, & Leone, moram
trahat, non ſufficit tamen ut magnum calorem imprimere poſſit.
Vnde ſequitur duas
æſtates quarum una ſequatur aliam, in eodem loco, uehementi calore præditas eſ-
ſe non poſſe, quemadmodum nec duas hyemes exceſſiuo frigore, remotis tamen
accidentibus uentorum, pluuiarum, & niuium.

QVOD MALE SENSERIT NICOLAVS TARTA-
lea circa attractionem machinæ tormentalis.

AD EVNDEM.

EFfectus, quem ſcribit Tattalea quęſito quinto primi lib. necnon quæſito
21. et .24. maxima cum ratione eſſe uidetur, non tamen ea quam ipſe in
quinto profert, quia uerum non eſt, vt quanto aliquid fit calidius, tãto ue-
hementius attrahat, eo quod ſi etiam huiuſmodi res, in eodem calore, in
quo ſemel reperitur, firma maneret;
neque attraheret, neque aliquid impelleret.
Nam dum aliquod corpus calefit, dilatatur, & per conſequens circumcirca undiq;
trudit, & partes uaſis debiliores cedunt.
dum uerò dictum corpus re frigeratur, re-
ſtringitur, & dum in unum cogitur, ſi reperiatur in uaſe, quod aer, aqua, aut aliud
aliquod corpus ingredi nequeat, dictum uas à quo circundatur frangit, ne aliqua
pars loci uacua remaneat, ſed ſi aliquod corpus ingredi poteſt, illud ipſum ad ſe at-
trahit, quemadmodum uidere licet in cucurbitulis.
Vnde ſequitur eam propoſi-
tionem, qua dicitur, calidi eſt attrahere, ueram non eſſe, quia ſi hoc fieret, quanto
aliquid calidus efficeretur, tanto magis attraheret, & ècontra, cum tamen planè
contrarium appareat, cum quanto magis aliquid calefit, tanto uehementius impel-
lat, & quanto magis frigefit, tanto plus attrahat.
Quapropter uerius dicemus, fri-
gidi eſſe attrahere, calidi uerò expellere, quamuis per accidens.
Ex quo ſequitur, ut
quanto calidior facta fuerit materia aliqua, aliquo loco determinata, redeundo po-
ſtea ad ſuam priorem frigiditatem, tanto minori loco indigeat, ſimiliter etiam
è conuerſo accidit, ut quanto frigidior reꝑitur talis materia, tanto maioriloco, po-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index