Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[6.10. None]
[6.11. None]
[6.12. None]
[6.13. None]
[6.14. None]
[6.15. None]
[6.16. None]
[6.17. None]
[6.18. None]
[6.19. None]
[6.20. None]
[6.21. None]
[6.22. None]
[6.23. None]
[6.24. None]
[6.25. None]
[6.26. None]
[6.27. None]
[6.28. None]
[6.29. None]
[6.30. None]
[6.31. None]
[6.32. None]
[6.33. None]
[6.34. None]
[6.35. None]
[6.36. None]
[6.37. None]
[6.38. None]
[6.39. None]
< >
page |< < (285) of 445 > >|
EPISTOL AE.

DE MOTV MOLAE, ET TROCHI, DE AMPVL-
lis aquæ, de claritate aeris, & Lunæ noctu fulgentis, de æter-
nitate temporis, & infinito ſpacio extra
Cœlum, Cœliq́; figura.

Illust. Ioanni Paulo Capra Nouarienſi Sabaudia Ducis boſpicij
Magistro, viro ingeny praſtantia, & morum cando-
re, non minus quam familia nobili-
tate conſpicuo.

SI vera eſſet animorum illa tranſmigratio quam ſibi Italicæ ſapientiæ Pa-
ter Pythagoras effinxerat, tuam, meamq́; exiſtimarem animam canis,
quandoque venatici fuiſſe.
Quæris à me literis tuis, an motus circularis alicuius molæ molendina
rie, ſi ſuper aliquod punctum, quaſi mathematicũ, quieſceret, poſſet eſſe perpetuus,
cum aliquando eſſet mota, ſupponendo etiam eandem eſſe perfectè rotundam, &
lęuigatam.
Reſpondeo huiuſmodi motum nullo modo futurum perpetuum, nec
etiam multum duraturum, quia præterquam quod ab aere qui ei circumcirca aliquã
reſiſtentiam facit ſtringitur, eſt etiam reſiſtentia partium illius corporis moti, quæ
cum motæ ſunt, natura, impetum habent efficiendi iter directum, vnde cum ſimul
iunctæ ſint, & earum vna continuata cum alia.
dum circulariter mouentur patiuntur
violentiam, & in huiuſmodi motu per vim vnitæ manent, quia quanto magis mo-
uentur, tanto magis in ijs creſcit naturalis inclinatio recta eundi, vnde tanto magis
contra ſuammet naturam voluuntur, ita vt ſecundum naturam quieſcant, quia cum
eis proprium ſit, quando ſunt motæ, eundi recta, quanto violentius voluuntur, tan-
to magis vna reſiſtit alteri, & quaſi retrò reuocat eam, quam antea reperitur habere.
Ab eiuſmodi inclinatione rectitudinis motus partium alicuius corporis rotundi
fit, vt per aliquod temporis ſpacium, trochus cum magna violentia ſeipſum circun-
agens, omninò rectus quieſcat ſuper illam cuſpidem ferri quam habet, non incli-
nans ſe verſus mundi centrum, magis ad vnam partẽ, quam ad aliam, cum quælibet
ſuarum partium in huiuſmodi motu non inclinet omnino verſus mũdi centrum, ſed
multo magis per tranſuerſum ad angulos rectos cum linea directionis, aut verticali,
aut orizontis axe, ita vt neceſſariò huiuſmodi corpus rectum ſtare debeat.
Et quod
dico ipſas partes non omninò inclinare verſus mundi centrum, id ea ratione dico,
quia non abſolutè ſunt unquam priuatæ huiuſmodi inclinatione, quę efficit vt ipſum
corpus eo puncto nitatur.
Verum tamen eſt, quod quanto magis eſt velox, tan-
to minus premit ipſum punctum, imò ipſum corpus tãto magis leue remanet.
Id
apertè patet ſumẽdo exẽplũ pilę alicuius arcus, aut alicuiꝰ alterius inſtrumẽti, ſeu ma
chinæ miſſilis, quæ pila quanto eſt velocior, in motu violento, tanto maiorem pro-
penſionem habet rectius eundi, vnde verſus mundi centrum tanto minus inclinat,
& hanc ob cauſam leuior redditur.
Sed ſi clarius, hanc veritatem videre cupis,
cogita illud corpus, Trochum ſcilicet, dum velociſſime circunducitur ſecari, ſeu
diuidi in multas partes, vnde uidebis illas omnes, non illico uerſus mundi centrum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index