Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (291) of 445 > >|
303291EPISTOLAE.
Quod incendium, ex reflexione radiorum ſolarium, non fiat in cen
tro ſpeculi ſpharici, & aliquid contra Cardanum, &
de moturadiorum ſolarium.
AD EVNDEM.
ITerum tibi dico, quod radij illi ſolares, quià diuerſis punctis ipſius ſolaris corpo-
ris veniunt, tranſeuntes per centrum ſpeculi ſphærici concaui, quamuis à ſuper-
ficie ſpeculi ad centrum ipſum reflectantur, vt alíâs tibi dixi, nihilominus nullo mo
do poſſunt aliquod obiectum incendere duabus ex cauſis, quarum vna eſt, quia cum
Sol valde remotus ſit à nobis, valde etiam acutus generatur angulus coni radiorum
in centro ſpeculi, vnde à parua ſuperficie ipſius ſpeculi reflectuntur,
quare pauciſſi-
mi radij ſunt qui reflectantur in ipſo centro, & propterea non ſufficiunt ad combu
ſtionem alicuius obiecti.
Alia verò cauſa eſt, quod quamuis multi, & ſufficientes
radij fuiſſentad comburendum velociter quoduis obiectum.
impoſſibile tamen omnino
eſset, vt aliquod obiectum comburerent, propterea quod cum radij incidentes de-
beant per centrum tranſire, obiectum combuſtibile, vt opacum, obſtaret ipſis radijs,
ne vlterius tranſirent, vnde nulla fieret reflexio, ſed etiam ſi dicti radij in centro re
flexi, ſufficerent ad combuſtionem, incidentes hoc magis eſſicerent.
& ita abſque
vllo ſpeculo, omnia & in quolibet loco comburerentur, quod manifeſtè falſum eſt.
Deſine igitur mihi citate Lucillum Philalteum, qui in philoſophia mathematica
fuit omnium imperitiſſimus.
Verum ſpeculum vſtorium illud eſt quod ab Alhazem
Deinde à Vitellìone deſcribitur.
Quod deinde verum ſit, vmbram vniuſcuiuſque corporis opaci à Sole productam
ſemper eſſe centum nouemque; vicibus maiorem diametro eiuſdem corporis, nego.
Imaginemur .s. 1. diametrum eſſe illius circuli, quo vltimi radij ſolares veniunt tan
gentes corpus cuius diameter ſit .c.e. et .a.i. ſit diameter alterius circuli eiuſdem cor-
poris ſolaris à quo vltimi radij veniunt tangentes corpus, cuius diameter ſit .f.g. in
eadem diſtantia, & eodem ſitu prioris corporis.
Tunc conus vmbræ ipſius .f.g. ſit .f.
g.q.
& ipſius .c.e. ſit .c.n.e. centrum autem ſolare ſit .o. conorum verò axes ſint .t.n.q.
tunc ex ſuppoſito .q.f.a: n.c.s: n.e.l: et .q.g.i. erunt omnes contigui corpori ſolari, vn-
de ex .17. tertij Eucli. anguli .o.a.q. et .o.s.n. erunt recti.
protracta deinde cum fu erit
a.s. habebimus angulos .u.a.s. et .u.s.a. minores duobus rectis.
Quare .n.s. concurret
325[Figure 325]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index