Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (361) of 445 > >|
EPISTOL AE.
ni ſcicntia. Quare maior proportio erit acus .b.c.a. ad arcum .b.d.c. quam ad arcum
b.i.c. ex .8. quinti.
Vnde ex vltima ſexti et .12. quinti, proportio anguli .a.e.b. ad an-
gulum .c.e.b. maior erit quam chordæ, ſiue baſis .a.b. ad chordam ſiue baſim .c.b.

DE CAVSA SVSPENSIONIS NVBIVM
in aere contra Antonium Bergam.

Clarißimo Franciſco Venerio.

EGo enim non tantum miror ea quæ mihi ſcripſiſti de opinione Ortenſij
quantum quod Antonius Berga putat nubes à Sole ſupenſas teneri, id pla
nè falſum eſt, vera cauſa huiuſmodi effectus, alia nulla eſt, niſi earundem
raritas hoc eſt, cum rariores ſint ipſo aere ſubiecto,
propterea ſupra ipsũ
natant & ſtant ſub eo qui rarior ipſis eſt, eo quod corpora rariora poſita in medio
non tam raro, aſcendunt, & denſiora in medio minus denſo deſcendunt.
Nam ſi
Sol ipſas nubes ſuſpenſas in aere teneret, hoc interdiu tantummodo fieret, ſed no
ctu, cur non deſcendunt vſque ad terram, & in eodem loco ſemper manent?
Scien-
dum igitur eſt nubes aſcendere in altum quouſque inueniant aerem eiuſdem ra-
ritatis cuius ipſæ ſunt.
Raritas enim & denſitas non ſunt res viſibiles niſi per acci-
dens, quemadmodum etiam leuitas, & grauitas, opacitas verò & diaphaneitas ma
gis compræhendũtur, opacitas enim ex reflexione radiorum luminoſorum, diapha
neitas verò compræhenditur ex penetratione ipſorum radiorum, opacitas autem nu
bis non eſt denſitas, cum valde diuerſa ſit denſitas ab opacitate, ſicut raritas ab dia-
phaneitate, vt aliàs dixi.
Et quando dicit, quod Sol calefaciendo aerem ipſam nu
bem ambientem, rarefaciat eum magis quam ipſam nubem reſpondeo, hoc verum
non eſſe, propterea quodradius Solis non multum calefacit ea corpora, quæ ip ſi per
mittunt liberum tranſitum.
vnde corpora quanto magis diaphana ſunt tanto minus
ab ipſo radio luminoſo calefiunt, ſed ea quæ magis opaca ſunt, magis etiam calefiunt
& per conſequens magis rarefiunt, cum calidi ſit per ſe rarefacere, & non attrahere,
vt ipſe & ferè omnes alij putant.

DE RATIONE EXTENSIONIS FVNIS
cuiuſdam libramenti, & de quadam ſimboleita-
te circuli cum ellipſi.

Angelo Ferrario Serenißimi Ducis Sabaudia
Agrimenſori expertißimo.

TIbi in mentem veniet, quod cum ſuperioribus diebus in villa lucenti, in
qua degebat Sereniſſimus Dux noſter, dum viridarium ad æquilibrium
reducebas, eſſemus, à te quæſiui an ſcires vnde fieret, vt ſtante libramen-
to ad angulos rectos ſupra ſuum pedem, funis quæ extrema eiuſdem li-
bramenti cum pede in formam trianguli æquicruris coniungit, magis diſtentus exi-
ſteret, quam cum dictum libramentum cum pede obliquum remanet, ita vt huiuſ-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index