Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (372) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
peiæ tam lucida, vt ipſo lucifero videretur rutilantior atq; cæterarum (abſque vlla
aſpectus diuerſitate) magis ſcintillans.
Quî fieri poterat, vt ſtellæ quæ ab illa pa-
rum diſtant, alioqui multo maiores, non etiam illa clariores apparuerint?
ſed ſi ali-
quis diceret eam exhalationem non ita fortaſſe dilatari, vt inter nos, & aliam ali-
quam ſtellam interponeretur.
Tunc ego reſponderem neceſſariò ſequi debere ta-
lem exhalationem, tantam latitudinem occupare, quod aliquibus populis aliam
aliquã ſtellã circunuicinãhac ipſa de qua mentionem ſecimus redderet lucidiorem.
Sed cum hoc perſpectum fuerit nulli, ſequebatur lucem illam ab ipſis exhalatio-
nibus elementaribus haud poſſe oriri:
quod nobis ſcintillatio illa maxima perma-
gno fuit inditio, ſi phas eſt credere, quo magis aliquod coeleſte corpus ſcintillat,
eo longius à nobis diſtare.
Verum quoniam efflagitaſti à me vt aliquid circa huiuſce rei ſpeculationem tibi
ſcribam, idcirco tibi morem gerere volens paucis ſubiungam.
Conſidera primo hanc ſubſcriptam primam figuram, in qua .c.a.e. ſignatur pro
Globo terreſtri cuius .i. centrum ſit et .u.o.n. pro conuexo ignis, ſed .K.x.s. pro orbe
octauo .x. autem pro ſtella iam ſuperius dicta, quæ ſemper fuit, eſt, & erit, quamuis
cæteris tribus nunc obſcurior ſit.
Accipiantur deinde duo loca in ſuperſicie terræ,
quę ſint .c. et .e. diametraliter inuicem oppoſita, ita quod circa eorum orizontes poſ
ſibile ſit ſtellam .x. videre, radijs ipſius ſtellæ mediantibus .x.n.e. et .x.u.c. quorũ par-
tes .n.c. et .u.e. ita breues ſint, reſpectu eorum totorũ, vt vix ſexcenteſima pars ſit vna
quæq; illarum, nec non .c.e. ita breuis reſpectu ſemidiametri octauæ ſphæræ, quod
vix ſit vna ex partibus decemmillibus, vt ſcis, ſequitur quod recta terminata ab .u.
et .n. minor ſenſibiliter non ſit ipſo terræ diametro .c.e. cum duo hæc interualla ex
triangulorum ſimilitudine ſe habeant vt .x.i. ad .x.o. hoc eſt ferè vt .602. ad .601. vn-
de anguli .n.e.c. et .u.c.e. à rectis minime differre videbuntur, cum eorum differen-
tia certo modo minima ſit.
ductę poſtea fuerint duæ diagonales .e.u. et .n.c. termi-
nabũt
angulos .n.e.u. et .e.n.c. inuicẽ ferè ęquales, idẽ aſſero de angulis .u.c.n. et .e.u.c.
Supponatur nunc primò tuam exhalationem ſublimatam eſſe ad ſupremas par-
tes elementaris regionis circum circa lineam .o.i:
tunc clarum eſſet quod ſi ratione hu
iuſmodi exhalationis ſtella .x. ita lucida viſa fuerit tam aſpicientibus ab .e. quam ab
c. exhalatio minoris latitudinis quam .u.n. eſſe non poterat, hoc eſt, quam terræ dia-
meter, cum idem in longitudine ferè ſit, ſed punctum .u. ſatis videri poteſt ab oculo
in .e. & punctum .n. ab oculo in .c. vt alias tibi probaui, ratione refractionis radiorum
per diuerſa diafana tranſeuntium.
Nunc producti cum fuerint ij duo radij .e.u. et .c.
n.
vſque ad octauum orbem ad puncta .s. et .K. reliquum erit nos videre quantitates
graduum arcus .s.x. et .k.x. ſed .s.x. ſubiacet a ngulo .s.e.x. et .k.x. angulo .k.c.x. qui qui
quidem anguli nihil differunt ſenſibiliter ac ſi eſſent in centro .i.
Et cum ſuperius di-
xerimus angulos .s.e.x. et .k.c.x. ſenſibiliter mi nime differre ab angulis .c.n.e. et .e.
u.c.
ſi cognouerimus quantitatem iſtorum, cognita etiam nobis erit quantitas
ill orum.
Cum igitur ſemidiameter elementaris regionis maior ſit ſemidiametro terræ, vt
33. ad vnum, & cogitata .c.n. vt dicta ſemidiameter, quia ſenſibiliter ab ea minime
differt, nunc ſi ſupponatur dicta .n.c. vt baſistriãguli orthogonij eſſe partiũ .100000
& dixerimus ſi .c.n. vt partium .33. præbet nobis .c.e. duarum partium, quid nobis
pręſtabit eadem .c.n. vt partium .100000. vnde proueniet nobis .c.e. vt partiũ .6060.
cuius angulus .c.n.e. erit graduum .3. & min .29. ita etiam erit angulus .k. e .x. cuius ar-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index