Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (234) of 445 > >|
246234IO. BAPT. BENED. ficerentnr ſinguli ambitus Saturni ad rationem annorum amplius .40.
Quod citra notam, ab omnibus creditur poſſe obſeruari, quamuis à nobis non ac
cipiatur
.
Itaque ei videtur impoſſibile. Quia Mars peragit ſuum eircuitum minus .2. an-
nis
.
Sed audacior fuiſſe videtur, qui voluerit arguere tot egregios viros antiquos,
& recentiores, qui vti diligentes rerum cœleſtium obſeruatores, ipſis oculis certi fa
cti
ſunt tam de his effectibus Martis, quam aliorum, vnde coacti ſunt fingere tantam
magnitudinem
eius epicycli, cum ipſe nunquam obſeruauerit motum, nec huius nec
alterius
planetæ, ſed tantum viderit eius moram in Ephemeride ſcriptam.
Si enim
ſaltem
diceret, ſe aliquo tempore obſeruaſſe iter Martis, & comperuiſſe aliorum opi
nionem
falſam, attuliſſet aliquem colorem ſententiæ ſuæ.
Sed ſi obſeruaſſet, non
ſcripſiſſet
poſtea contra, vt puto.
Res enim ita ſe habet, quod Mars in omni circui
tu
ſui epicycli tranſiens per inferiorem partem ipſius epicycli, ſemper commoratur
multis
menſibus in vno duodecatemorio Zodiaci, ſcilicet .6. et .7. menſibus, atque
etiam
amplius, quod quidem ego ſæpe obſeruaui, præſertim anno .1565. et .1566.
hoc
ordine.
Primum inſpiciens Ephemeridas ſtadij, reperi quod Mars ſecundum eum
egrediebatur
retrogradationem circa diem .12. Ianuarij anni 1566. in .16. grad.
Geminorum
.
Et ſimiliter quod anno .1565. die vltima Auguſti Mars futurus erat in
eodem
ſupradicto loco, priuſquam retrogradi inciperet.
Poſtea inueni, quod poſt
retrogradationem
die .11. Aprilis .1566.
Idem Mars futurus erat in gra .16. Cancri,
itaque; in his .30. gradibus à .16. Geminorum ad .16. Cancri conſumebatur ſpatium
menſium
.7. & dierum .11.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index