Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (297) of 445 > >|
DE APPARENTI DISTANTIA PARTIV M
hæmiſphærij
.
Anſelmo Fucaro.
GRatæ mihi tuæ literæ fuerunt, quibus oſtendis non paruum deſiderium ſciendi vnde
fiat
, quod cum dies illuceſcit, & eſt ſerena pars Cœli, circa axem orizontis
demiſſior
appareat, quam aliæ partes, cum ab alijs (quod ſciam) ſatis expreſſum non fue
rit
, ſed quia de eo à me aliquid ſcire deſideras dicam quod mihi verum.
Scias non ſolum
multitudinem obiectorum oppoſitorum efficere, vt aliqua res alia longius diſtare videat,
vt
alij putarunt, ſed etiam diuerſitates colorum, quamobrem cum decipiamur, cre-
dentes
Cœlum eſſe præditum colore cęruleo, cum is color, aeri, non Cœlo
conueniat
, & videntes huiuſmodi colorem circa axem orizontis magis denſum, quam
verſus
ipſum orizontem, ratione exiguæ reſlexionis, à pauca quantitate vaporum
inter
noſtrum ſitum, & reſlexionis locum, iudicamus Cœlum proximiorem eſſe cir-
ca
dictum axem, quam ſint aliæ partes;
præterquam, quod is color, qui videtur
terminare
, aut impedire radium viſualem (aduertas tamen me hac in re platonicum
non
eſſe) eo ſemper propinquior eſſe videtur, qui ei locum dat, & hanc ob cauſam
videntes
nos denſitatem cęrulei circa axem orizontis, & cernentes amplitudinem gy
ri
aliarum partium, adducimur, vt putemus eam partem
333[Figure 333] viciniorem eſſe.
Neque; illud etiam omittam hoc etiam fie
ri
ratione imaginationis, vnde etiam multis contrarium
euenire
poteſt, ideſt vt eis magis profundum videa
tur
Cœlum, circa axem orizontis, quam vicinum gy
ro
eiuſdem orizontis, iudicantibus eam partem longinquio
rem eſſe, quæ ſeſe magis obſcuram oculo demonſtrat, &
eam propinquiorem quę ſeſe clariorem oſtendit, vt ei ent
cont
ingere poteſt, qui ſubſcriptam ſiguram cubicam non
quidem ductam ſecundú ordinem opticè, ſed ita, vt om-
nia
latera oppoſita inuicem ſint parallela, proſpiciet,
ideſt
.a.i. ad .e.t. et .c.u. ad .o.n. et .a.i. ad .c.u. et .e.t. ad
o.n. vnde ſequitur, vt aliquando quadratum .a.o.
videbitur
citra, et .i.n. vltra dictum cubum aliquando
verò
èconuerſo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index