Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
101
101 (89)
102
102 (90)
103
103 (91)
104
104 (92)
105
105 (93)
106
106 (94)
107
107 (95)
108
108 (96)
109
109 (97)
110
110 (98)
< >
page |< < (119) of 445 > >|
131119
DE RATIONIBVS
OPERATIONVM
PERSPECTIVAE.
CAP.I.
CVM nullus adhuc (quod ſciam) veras internasque cauſas
operationis perſpectiuæ perſectè docuerit, operæpre-
cium exiſtimaui aliquam de ijs diſputationem ſuſcipere.
Multi enim eorum, qui huiuſmodi operationis regulas
præſcribunt, cum eius effectuum veras cauſas igno-
rent, varios diuerſosque; errores committunt, vt exempli
gratia in ſubſcripta figura ſuperficiali .A. volentes degra
dare (vt dicunt) rectangulum .q.a. in triangulo .i.d.q. du-
cunt parallelam ipſi .q.d. à puncto .B. interſecationis lineæ-
o.l. cum latere .i.d. trianguli, & (idem) indifferenter, ean-
dem quoque à puncto .Z. interſecationis ipſius .o.l. cum perpendiculari .x.i. ducunt.
neſcientes hunc ſolum eſſe verum modum, n onitem alium, quia ſi alius, talis eſſet,
hic, verus non exiſteret, nam ſi vellent ſeſe excuſ are, quòd ducendo dictam paralle-
lam à puncto .B. hoc fiat præſupponendo planum ipſius .i.d.q. verſus rectangulum .
q.a.
orizontale inclinatum, ſecundum angulum .i.d.q. hæc excuſatio accipien-
da non eſſet, quia horum conſenſu, præſupponendo planum .i.d.q. inclinatum,
anguli inferiores rectanguli degradati, non tam acuti, quam ſunt duo .i.d.q. et .i.q.
d.
eſſe deberent, quod facilè eorum ratione innoteſcet, quæ de figura corporea .
A.
hîc ſubſcripta mox proponam, præter id, quòd volentes deinde aſpicere qua-
dratum degradatum, oporteret huiuſmodi planum reſpectu oculi ita collocare,
quemadmodum ſe habet linea .i.d. reſpectu .o. quod factu nimis arduum eſſet.
Vera igitur ratio erit ducere parallelam .e.r. ad .q.d. à puncto .Z. communi ip-
ſis .o.l. et .x.i. perpendiculari ipſi .l.p.
178[Figure 178]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index