Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
111
111 (99)
112
112 (100)
113
113 (101)
114
114 (102)
115
115 (103)
116
116 (104)
117
117 (105)
118
118 (106)
119
119 (107)
120
120 (108)
< >
page |< < (199) of 445 > >|
IN QVINT. LIB. EVCLI.

QVARTVM.

εuclidis uerò nona propoſitio.

Qvotiescvnqve proportio vnius plurium terminorum collatorum cum ali
quo tertio eiuſdem generis, eadem fuerit cum ea quæ eſt cuiuſuis alterius dictorum
terminorum cum eodem tertio, aut proportio dicti tertij, cum aliquo dictorum, ea-
dem fuerit cum ea quæ ipſius eſt ad aliquem alium eorundem terminorũ, tunc eiuſ-
modi termini, æquales erunt inter ſe.

QVINTVM.

Euclidis uerò octaua propoſitio.

Qvoties plures erunt termini, quorum vnus fuerit maior altero, ſi compa-
rentur alicui tertio eiuſdem generis, proportio maioris adtertium illum, maior erit
ea, quæ eſt minoris ad prædictum tertium, & proportio illius tertij ad maiorem, mi-
nor erit ea quæ eiuſdem tertij ad minorem terminum comparati.

SEXTVM.

εuclidis uerò decima propoſitio.

Qvoties proportio vnius, ex pluribus terminis comparatis ad aliquem ter-
tium, maior fuerit proportione alicuius alterius dictorum cum eodem tertio, primus
ille terminus, altero maior erit.
Et quoties proportio tertij termini ad vnum quã
ad alterum terminum maior fuerit, eiuſmodi terminus altero minor erit.

SEPTIMVM.

Euclidis uerò undecima propoſitio.

Proportiones, quarum vnaquęque cum aliqua tertia æqualis eſt, ipſæ quo-
que inter ſe ſunt æquales.
Vtillud, Quæ vni & eidem ſunt æqualia, ſibi inuicem
ſunt æqualia.

OCTAVVM.

εuclidis uerò duodecima propoſitio.

Qvotiescvnqve proportio vnius ex pluribus antecedentibus cum ſuo ex
pluribus conſequentibus, æqualis fuerit ei cuiuſuis alterius dictorum antecedentiũ,
cum ſuo plurium cõſequentium, proportio totius aggregati antecedentium cum to-
to aggregato conſequentium, dictæ primę proportioni ęqualis erit, nempe illius an
tecedentis ad ſuum conſequens.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index