Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
231
231 (219)
232
232 (220)
233
233 (221)
234
234 (222)
235
235 (223)
236
236 (224)
237
237 (225)
238
238 (226)
239
239 (227)
240
240 (228)
< >
page |< < (232) of 445 > >|
244232IO. BAPT. BENED. iunctionem cum Saturno, vt rurſus aſſequatur Saturnum, tranſeundum ei erit per gra .
242.
min .58. iter confectum à Saturno toto tempore annorum .19. & dierum .314.
ad rationem graduum .360. diebus .10740. (poſſumus etiam dicere gra .243. quia præ
termiſimus quaſdam exiguas particulas periodorum perfectorum cuiuſque planetę
in ſuperioribus ſupputationibus.)
Illos verò gradus .43. Iupiter conſiciet diebus .
2921.
ad rationem graduum .360. diebus .4328.
Atque; ita vt diximus, ab vna coniun-
ctione ad aliam intererunt anni .19.
Aegiptij cum diebus .314. vel circa.
Nunc autem vt videatur an tabulæ Alfonſi conueniant cum hoc numero calculo, con-
ſiderabimus
, quod Era (vt vocant) dicti temporis annorum .19. cum diebus .314. eſt dua-
rum tertiarum ſexagenarum, ſecundæ nullius, & 53. primarum ſiue dierum.
Et per hanc
Eram colligendo motum mediocrem, tum Saturni, tum Iouis, omiſſis radicibus, & in
cipiendo ab Ariete, comperiemus quod vtriuſque; planetæ lineæ eiuſmodi motus tranſi
bunt per min .56. tertij gradus Sagittarij, ideſt coniunctæ erunt.
In fine poſtea ſecundæ periodi, cuius era erit .4. tertiarum, ſecundæ .1. et .47. pri-
marum ſexagenarum, locus mediocris vtriuſque; erit in min .56. gra. ſexti Leonis.
In
fine verò tertiæ periodi, cuius era erit .6. tertiarum .2. ſecundarum, et .41. primæ, lo-
cus eorum mediocris inuenietur in .56. minuto gradus .9. Arietis.
Atque; ita deinceps
in fine cuiusque; periodi, locus eorum mediocris coniunctim ſemper diſtabit à loco me
diocri præcedentis coniunctionis gradibus .117. ideſt in trigono antecedenti, minus
gra .3.
Vnde apparet has coniunctiones procedere in contrariam partem reſpectu or
dinis ſignorum Zodiaci, ſed reſpectu ordinis graduum ſignorum, ſemper progrediuntur or
dine per ternos gradus nunquam retrogradientes.
Hinc ſe quitur, vt non duodecies
in omni triplicitate coniungantur hi duo planetę, vt antiqui putauerunt, ſed decies
tantum.
& ad ſummum ter in ſingulo ſigno, ſpatio annorum .198. & dierum .220. aut
circiter, non autem .240. nec .242.
Atque decem vices comprehendunt gra .27. &
vltima vice inueniuntur in ſigno ſequenti alterius triplicitatis.
Exempli gratia, po-
namus quod prima vice coniungantur in gra .2. Arietis, ſecunda coniunctio erit in .5.
Sagit-
tarij, tertia. in .8. Leonis. quarta in .11. Arietis, quinta in .14. Sagit .6. in .17. Leonis.
ſeptima in .20. Arietis, octaua in .23. Sagittarij, nona in .26. Leonis, decima in .29.
Arietis, et vndecima erit in gra .2. Capricorni ſigni ſequentis triplicitatis.
Decem igi­
tur interualla ſingula annorum .19. & dierum .314. faciunt annos .198. & dies .220.
Immo pertabulas Alfonſi, eiuſmodi periodus non modo non reperitur annorum .242
nec .240. vt antiqui credidere, ſed tribus diebus minor annis .198. & diebus .220. id-
eſt per dictas tabulas inuenitur eſſe annorum .198. & dierum .217. tantum, qui nume
rus multiplicatus per .4. triplicitates, efficiet periodum maiorem, quæ erit annorum
794. & dierum .138. quo tempore dicti planetæ redeunt ad eundem locum vbi pri-
mum ſe coniunxere.
Vt exempli gratia, locus mediocris Saturni & Iouis in fine annorum .198. dierum
217. reperitur in gradu .30. Sagittarij.
Si quæſiuerimus hunc locum per aggregatum
annorum .794. & dierum .138. cum annis .198. & diebus .217. quorum ſumma eſt .
992.
& dies .355. inuenietur locus mediocris ipſorum planetarum in dicto vltimo gra
du Sagittarij.
Sed ſi quęſiuerimus eorum locum mediocrem per aggregatum anno
rum .198. & dierum .217. cum annis .960. quod erit ſumma annorum .1158. & dierum
217. reperiemus Iouem in gradu .18.
Sagittarij & Saturnum in .16. Leonis diſtanti-
bus inter ſe duabus eorum lineis motuum mediocrium gra. circiter .122.
Atque; Iupi-
ter præcedet, & oportebit quod coniunctio eorum mediocris fuerit multis annis ante
omittendo (vt dixi) radices, quia ſatis eſt inuenire interuallum inter lineas eorum me
diorum motuum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index