Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
281
281 (269)
282
282 (270)
283
283 (271)
284
284 (272)
285
285 (273)
286
286 (274)
287
287 (275)
288
288 (276)
289
289 (277)
290
290 (278)
< >
page |< < (274) of 445 > >|
286274IO. BAPT. BENED. quam in altero .i.b. et u.b. correſpondebit ipſi .A.E. et .b.n. ipſi .E.V. et .b.a. ipſi .E.I.
quapropter iubeo, vt quæras quantum ſit latus .b.n. ex regula de tribus, dicens ſi .a.e.
tribuit mihi .e.u. quid mihi dabit .u.b?
eo quod .a.e.u. ſimile eſt .u.b.n. reperto autem
latere .b.n. ex quo dempto .b.a. breuioris diſtantię, reſiduum reſpondebit ipſi .I.V. vt
ſcis, vnde proſequendo operationem tibi cognitam, obtinebis intentum, hoc eſt co
gnoſces reliqua interualla.
Nihil enim miror demonſtrationem Tartaleæ circa hu
iuſmodi operationem te minime ſatisfeciſſe.
Quod autem quarta propoſitio illius ſcriptoris, de quo nuper mecum locutus es, vt
mihi dixiſti, tua ſit, hoc enimego, nec affirmare, nec negare audeo, quamuis in mul
tis cum tua manuſcripta concordet.
Nam ſępæ cogitationes hominum in idem co-
incidunt, vt pluries cenſuit Ariſto.
313[Figure 313]
Demonstrationes quorundam problematum Nicolai Tartalea
cum alijs operationibus circa eadem ſubiecta.
AD EVNDEM.
AMor erga te meus ſanè ſingularis, nullo modo permittit, vt ea quæ Tartaleę ſcri
pta examinando inuenerim, non tibi communicem.
Hæc autem ſunt circa quæ
dam illius Authoris problemata, quorum primum ab ipſo Tartalea
ſcriptum in .3. quæſito libr .4. tale eſt, is vult locare .3500. homines, eodem modo,
quo præſupponit locatos eſſe .1000. ita vt quilibet hominum ordo ſiue vt vulgo di-
citur filtia ſit .49. quapropter multiplicat quadratum ipſius .49. quod eſt .2401. cum
numero .3500. propoſito, productum verò .8403500. diuidit per .1000. vt proue-
niat .8403. cuius radix quadrata eſt .91. pro numero hominum vniuſcuiuſque ordinis
propoſiti numeri .3500.
Pro cuius operationis ratione, cogitemus rectangulum .a.b. 1000. hominum, et .d.
b.
ſit vna filtia ſiue ordo .49. hominum, cuius quadratum ſit .b.c. 2401. imaginemur etiam re
ctangulum .A.B. 3500. hominum, quod ſupponemus ſimile rectangulo .a.b. et .B.C.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index