Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
401
401 (389)
402
402 (390)
403
403 (391)
404
404 (392)
405
405 (393)
406
406 (394)
407
407 (395)
408
408 (396)
409
409 (397)
410
410 (398)
< >
page |< < (401) of 445 > >|
EPISTOLAE.
Volens inferre, quod quemadmodum inter duos numeros ſolidos, & inuicem
ſimiles, vnꝰ tãtũ medius proportionalis intercedere poteſt, ſed duo neceſſariò re
quiruntur (vt exijs quæ Euclid .8. lib. 16. 17. 18. et .19. propoſitione proponit viden-
tur) ita dictãte ratione inter igneum, terreumq́; corpus duo corpora interiecta eſsẽt,
non ratione proportionalitatis continuæ in quantitate eorũdem corporum, ſed pro
pter ſimilitudinem connexionis, cum productum ex duobus medijs proportionali-
bus æquale ſit producto ab extremis, & idem reſpectus, quem primum ipſorum qua
tuor ad ſecundum habet, ſecundi ad tertium extet, vnde ſecundum primo ſimile
euadit, & contra, reſpectus qui eſt quarti ad tertium, ſit etiam tertij ad ſecundum, vn-
de ipſum tertium, ratione vltimi ſubit, & eius imaginem induit, & hanc ob cauſam
ſic ſcribit Plato.
Propterea ex huiuſmodi rebus numero quaternario concluſis, mundi corpus con
flatum eſt, ea connexum comparatione qua dixi.
Ex quo ſeipſum amicitia concor-
di complectitur, &c.
Vbi Platonem, elementa maiora, minorãue in proportionalitate continua, nec
geometrica, nec alterius cuiuſuis generis eſſe noluiſſe, clarè perſpicitur, ſed huiuſmo
di ſimilitudine, in eo quod media elementa cum extremis conueniunt eſt vſus, quæ
quidem conuenientia, nullibi maior, quam in proportionalitate continua geome-
trica reperitur.
Sed etiam ſi Plato de huiuſmodi corporea elementorum magnitu-
dine ſeipſum intelligi voluiſſet, ſi ſemidiameter regionis elementaris ex ęquo vt .39
ad vnum, reſpectu ſemidiametri terræ fuiſſet, aqua, ipſam terram, magis quam tri-
geſies, & octies, non ſolum decies, & aer quoque eandem magis quam .1500. &
ignis magis quam .55000. partibus magnitudine ſuperaret.
Subſtantia vero rerum quas ſcripſeram circa finem illius conſiderationis talis fuit.
Nunc autem tempus eſſe videtur, vt ego etiam, ne tantum deſtruxiſſe, ſed etiam
conſtruxiſſe videar aliquid pro veritate diſſeram.
Non eſt igitur dubium, ſolidæ doctrinæ viris, quin præſtantiſſimus Piccolo. ſe-
cutus ſit tutam viam ad explorandum, quod terra maior ſit quam aqua, metiendo
vtriuſque horum corporum ſuperficiem detectam.
Omittamus autem compenſa-
tionem illam curuitatis, & concauitatis vallium, & montium, &c. quam ipſe Piccolo.
propè finem ſexti cap. vellet dare fluminibus, ſtagnis, fontibus, & eiuſmodi aquis.
eo enim in loco labitur Piccolo. vbi non conſiderat, quod eiuſmodi obliquis ſuper-
ficiebus non reſpondent anguli ſolidi centri ſphæræ, qui reſpiciunt eorum baſim ad
rectos angulos.
Sed poſtquam Piccolo. comperit ſuperficiem terrę detectam, eſſe
maiorem apparente ſuperficie ſphærica aquæ, proculdubio poterat concludere ter-
ram eſſe maiorem aqua, ſicuti fecit, etiã ſi aqua profunda eſſet pyramidaliter vſq;
ad mundi centrum, ideſt .3500. milliaria, ſupponendo tantum eſſe huius globi ſemi
diametrum.
Verum quia poſſet aliquis dubitare circa diligentiam Piccolo. in hiſcæ duabus ſu
perficiebus dimetiendis, viſum eſt mihi non alienum ſequi aliam viam pro hac veri
tate probanda, ſupponendo verum eſſe, quod non vnus ſolus metitus fuerit, ſed mul
ti, ideſt ſupponendo verũ eſſe quod maris profunditas menſurari poſſit, & præterea,
quod non modo ipſius maris maxima profunditas non perueniat ad quingentos paſ
ſus, ſicuti refert Piccolo. in fine ſui tractatus, & mihi aſſeruerunt Hiſpani multi, &
Luſitani præſtantiſſimi nautæ, tum Venetijs, tum Parmæ, in Aula Sereniſſimæ quon
dam Principis, inter quos, Venetijs fuit Illuſtris Rodericus Guzmanus, Dominus
Franciſcus Lopes, Dominus Garzias de Seuilia, multiq́; alij.
Parmæ autem varij

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index