Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (118) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
tia ſit albus, rubeus uerò alter, deinde albus ſit pretij .40. ſolidorum uniuſcuiuſ-
que cubiti, rubeusuerò precij .50. uellemq́ue omnes cubitos eſſe .8. nec plus
nec minus.
Vellem etiam ſoluere ſolidos 450. neque minus.
Hic igitur caſus impoſſibilis eſt, eo quòd .8. cubiti totius rubei eſſent precij ſo-
lidorum .400. tantummodo, unde ex alio panno albo minoris precij ſumere ali-
quid non poſſumus.
Idem etiam eueniret ſi uoluiſſet ſoluere ſolidos .320. neque plus, eo quòd .8. cu-
biti illius minoris precij, hoc eſt .40. ſolidorum, eſsent ualoris .320. ſolidorum tan
tummodo, quare pro alio panno nullus eſset locus.
Animaduertendum igitur erit
quod numerus poſſibilis ad ſoluendum tale quæſitum erit inter .400. et .320. & non
extra iſtos terminos, vt vnicuique patere poteſt.
Similiter idem in hoc alio caſu accidere poterit, ut ſi quis diceret.
Emi quinque petias panni pro aureis .55. pretium tamen primæ oblitus ſum, ſed
memoria teneo, quòd ſecunda altioris pretij erat quam ipſa prima per .4. & ter-
tia precioſior ſecunda per .7. et quarta carior tertia per .9. quinta verò ſuperabat
quartam per .2.
Hic etiam reperitur impoſſibilitas quædam, eo quòd aggregatum omnium ha-
rum rerum, dato etiam quòd pro prima nihil ſolutum eſſet, ſuperat aureos .55 quòd
quidem nullo pacto fieri poteſt, vt veri ſint ſupra dicti exceſsus, ſi verus eſt numerus
totalis aureorum .55.
Nam .4. cum .7. faciunt .11. qui quidem .11. cum .9. efficiunt .
20.
& hic cum .2. facit .22. ſed .22. cum .20. et .11. et .4. dant .57. qui numerus maior
eſt quam .55.

FINIS THEOREM. ARIT.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index