Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
201
201 (189)
202
202 (190)
203
203 (191)
204
204 (192)
205
205 (193)
206
206 (194)
207
207 (195)
208
208 (196)
209
209 (197)
210
210 (198)
< >
page |< < (192) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
tempore hyemis, non niſi in calidis locis euenit, quem ſudorem, dicebantipſi, eſſe
eandem aquam, quæ per porros vaſis exiret, quod falſiſſimum eſt, quia ſi per porros
aqua frigida exiret multò magis exiret calida, cum ſubtilior ſit, & ad penetrandum
aptior.
Sed hoc non aliunde oritur, quàm à condenſatione aeris vas circundantis,
cauſata à frigiditate vaſis refrigerati ab aqua, quemadmodum tempore hyberno
clarè videmus mane ſuperficies interiores vitri feneſtrarum ſudare, quia extrinſecũ
frigus refrigerando vitrum, intrinſecum aerem ſibi contiguum congelat.
Neque ſilentio inuoluendum eſt, nec Ariſtotelem, neque alium ex ſuis fautoribus
animaduertiſſe denſum, & rarum eſſe cauſam ventorum.
Rarũ autem & denſum, me
diante calore & frigore fit, & ſi à partibus, in omogeneis, licet argumẽtari, de toto
deducat conſequentiam qui velit, obſeruans in calidis æſtatis diebus, dum aliqua nu
becula ad Solem cooperiendum incedit, ibi ſtatim agitationem aeris ſentiri;
ea verò
nubecula prætergreſſa cum fuerit, & in ea parte, aer ad priſtinam raritatem cauſa-
tam à calore Solis redierit, quieſcit;
huiuſmodi autem aeris agitatio, à nulla certè ex
halatione proficiſcitur, ſed à motu ſolum locali, quem dum condenſatur, facit.
Om
ne denſum natura ſua frigidum eſt;
omne rarum calidum, & è conuerſo. Et frigida
aura, quæ à flabellis cauſatur, non ſolum à nouo aere qui nos tangit, ſed etiam à den-
ſo, quod in agitatione eiuſdem aeris fit, naſcitur.
Cum autem de raritate & denſitate diſputationem ſuſceperim, non ſine ratione
mihi videt̃ illorũ opinionẽ explodẽdã eſſe, qui Lunę maculas aliud eſſe dixerunt,
quàm aliquas partes rariores aliis eiuſdem Lunæ partibus, non obſeruantes rarum, &
denſum, proportionabilia lumini, quod ab huiuſmodi corporibus reflectitur, non eſ-
ſe.
quia corpus aliquod rarum aliquando aptum erit ad reflectendum maius lumen,
quàm corpus minus rarum ut manifeſtè apparet à nubibus reflecti lumen:
quod
ab aere non fit.
Non defuerunt qui contrarium dixerunt, ideſt, eas Lunę partes, den
ſiores eſſe;
neque unquam aliquis fuit qui de diaphano, aut opaco mentionem fece
rit, quia melius eſt credere, eas partes diaphanas, ſiue perſpicuas magis eſſe, quàm a-
lias, quę per aliquod ſpatium, ſolis radio ingreſſum permittant, & alię partes ſint
opacæ ipſum à ſuperficie reflectant.
diuerſa tamen ratione à ſpeculo, cum in pleni-
lunio tota ferè Lunę pars illuminata cernatur, quamuis dictum lumen extenſiuè & in
tenſiuè ſit minus eo, quod ipſa in nouilunio recipit.
Indignum autem mihi videtur
ijs reſpondere, qui dixerunt huiuſmodi maculas, terræ vmbras exiſtere, cum craſſiſſi-
mæ ignorantiæ tenebris ſint circunfuſi, vt etiã fuit Cornelius Agrippa, qui primo de
occulta philoſophia dicens ſe noſſe modum quendã naturalem à Pythagora inuen-
tum, quo in Luna id totum, quod ipſe ſuper ſpeculum ſcripſiſſet, videretur.
oſtendit
manifeſtè ſe ignorare luminum vmbrarumq́; naturam.
quia nulla vnquam vmbra ge
nerari poteſt à corpore, quod aut opacum non ſit, aut officio opaci non fungatur,
vt nunc dicemus de diaphaneitate aquæ.
Neque corpus opacum illuminatum adũ-
brare
poteſt, niſi opacum illud in linea recta ſitum obtineat, quæ inter lucidum & il
luminatum extenditur.
Neque etiam reſpondebimus ijs, qui ſentiunt quotieſcun-
que nulla eſſet terra, ſed totus hic globus eſſet aqua, toties non futuram eclipſim lu-
narem, ratione diaphaneitatis aquæ.
Quod falſiſſimũ eſt, quia omne corpus ſphę-
ricum
quantumuis diaphanum ſit, dummodo ſit denſius aere, luminoſos radios re-
frangit, & eos ad inuicem interſecare facit, qui deinde vltra interſectionis punctũ di-
ſgregantur, ita vt amittant illuminationis actum.
Adde etſi huiuſmodi corpus
aqueum, ſphęricum non eſſet, ſed cubicum, illud ſuper aliquã ex eius ſuperficiebus
ad angulos rectos radius ſolaris percuteret, non eum tamen penetraret, quia dictus
radius perpetuò debilitatur, & eò magis, quo maiorem profunditatem in diaphano

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index