Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
231
231 (219)
232
232 (220)
233
233 (221)
234
234 (222)
235
235 (223)
236
236 (224)
237
237 (225)
238
238 (226)
239
239 (227)
240
240 (228)
< >
page |< < (221) of 445 > >|
EPISTOLAE.

Inctrumentum adortum, & occaſum Lunacognoſcendum
qualibet anni die.

AD EVNDEM.

ECce tibi vir Illuſtriſs. modũ conficiẽdi inſtrumenti nuper à me inuẽti, vt tibi ſi
gnificaui, quo ſcire poſſis fermè in dies, qua hora (de aſtronomicis loquor) ad
determinatum parallelum & abſque multa ſupputatione, etiam abſque Aſtrolabio
Luna oriatur occidatq́;.
In quo inſtrumento poteris etiam videre quo in ſigno Sol,
& ſæpius itidem Luna permeat, & huiuſce aſpectus cum Sole, atque longitudinem
diei noctisq́; toto anni tempore exactè diſcernere.
Circularis lamina ex argento, aut ære, aliaúe materia paranda eſt, in cu-
ius ſuperficie ambarum facierum Zodiacus delineabitur, modo inferius depicto,
deinde pro anno quinque circuli ſibi inuicem cõcentrici, at reſpectu Zodiaci excen
trici cęlabuntur in ea, adeo vt vtriuſque centri diſtantia ſit pro .32. parte ſemidia-
metri concauitatis Zodiaci è regione locis augis, temporis qui noſtra ætate circa ſi-
nem ſecundi gradus cancri inuenitur, eandem viam, in hoc, ſequuti, quam Stofle-
rus in dorſo Aftrolabij docet.
At nomina menſium media ponantur inter duos
maiores circulos, poſtea inter ſecundum, & tertium ab vna facierum laminæ, ar-
cus ſemidiurni, ab altera vero arcus ſeminocturni, per quinos quoſque dies collo-
centur, ita exactè, vt hic ſubtus videbis.
adeo vt numeri dierum & ipſorum dierum
ſigna ſint in interuallis vicinioribus centro communi dictorum quinque circulorum.
Poſteaquam ab vna & altera facierũ laminæ hæc inſculpra fuerint, aliæ duæ circu
lares laminæ, magnitudinis ſemidiametri minimi quinque circulorum accipiantur:
quarum vna pro ortu, & altera pro occaſu Lunæ deſeruiet. In qualibet ipſarum
conſtituẽtur circuli quatuor, eo modo qui paulo inferius cernitur, quos omnes diui-
demus in triginta ſpacia æqualia:
& in interuallo inter duos primos circulos poſi
tum eſt, triginta dies annotabimꝰ qui ipſos Lunætriginta dies pręſcribẽt, vt in figara.
Poſtmodum in lamina quæ ortus Lunæ indicabit, ac duorum maiorum circulo-
interuallo è regione numeri .1. videlicet primi diei, ponemus horas .12. & minuta .
48.
ex aduerſo diei ſecundi ho .13. et min .36. ex oppoſito tertij ho 14. min .24. & ſic
ſucceſſiuè augendo per min .48. & indicem è diuerſo diei .30. ſtatuẽdo, qui coitus
Lunæ cum Sole ſigniſicabit:
atque lineas aſpectuum, vt inferius videre eſt facilè in
ueniemus.
Altera in lamina quæ occaſum Lunæ indicabit, poſtquam diſtincta fuerit, vt alte-
ra .30. dies ac cęteræ lineæ, eo modo quo in ſuperiori collocabuntur, at numeri in-
terualli maioris, aliter diſponentur, vt potè ex aduerſo diei primi ſolum .48. minu-
ta deſcribi debent, è directo ſecundi diei ponenda erit hora vna cum minutis .36. &
è regione tertij inſcribentur .2. horæ, & min .24. & ſic ex ordine per .48. minuta au-
gendo.
Nunc lamina ortus Lunę, cum anno arcuum ſeminocturnorum, & illa occaſus cum
anno arcuum ſemidiurnorum concẽtrari debet, & ita noſtrum inſtrumentum perfe-
ctum erit & abſolutum.
Quoties igitur voluerimus medio inſtrumento dignoſcere fermè in tali orizonte
qua hora Luna oriatur, ita neceſſe erit volubilem rotam ortus flectere, ut index ve
niat è regione diei menſis in quo talis operatio fit & talirota ſirma manente perſpi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index