Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
231
231 (219)
232
232 (220)
233
233 (221)
234
234 (222)
235
235 (223)
236
236 (224)
237
237 (225)
238
238 (226)
239
239 (227)
240
240 (228)
< >
page |< < (222) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
cere ex aduerſo diei Lunæ, numerum horarum & minutorum in maiori interuallo
ipſius rotæ notatorum, qui cum arcu ſeminocturno anni, quo cum in ipſa rectitudi-
ne centri conueniet colligetur, & ſumma quæ ex tali ſupputatione proueniet aper-
tas faciet horas aſtronomicas, quibus ferè etſi non exactè in die propoſito Luna
orietur.
Idipſum fiet pro occaſu Lunæ.
DIem ætatis Lunæ iam totus orbis ſcit inuenire, media ſupputatione nu-
meri Epactę currentis cum numero menſium, ſumpto principio à Martio,
adiunctis diebus menſis currentis, & detracto numero .30. à ſumma prędicta, ſi ab ip
ſa dictus numerns .30. ſuperatur.
Sed ne aliquis putet ſufficere tantummodo additionem quatuor quintarum ho-
rę qualibet die. à nouilunio inchoando, ſciendum eſt huiuſmodi receſſum Lunæ
(quamuis non ita exactæ fiat) non computandũ eſſe ab orizonte aliquo, ſed à recto,
ſeu à meridiano quod idem eſt, quemadmodum vnicuiq; mediocriter erudito pa-
tere poteſt.
At propoſitum nobis non eſt ſcire qua hora Luna in meridiano repe-
riatur, ſed in noſtro obliquo orizonte, in parte orientali ſeu occidentali,
propterea
igitur addendus eſt, ei ſummæ temporis, qua Luna diſtat à meridiano, arcus ſemi-
diurnus, vel ſeminocturnus illius loci Zodiaci, in quo Luna reperitur illa die in pro
poſito parallelo, vt ſciatur proximę, qua hora (ex aſtronomicis) Luna erit in ori-
zonte oriẽtali, vel occidentali dicti paralleli.
ſupra dicta enim additio quatuor quin
tarum horæ tantummodo, ſufficiens erit temporibus æquinoctij, ſed aliis anni tem-
poribus falli ratione iam dicta.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index