Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
241
241 (229)
242
242 (230)
243
243 (231)
244
244 (232)
245
245 (233)
246
246 (234)
247
247 (235)
248
248 (236)
249
249 (237)
250
250 (238)
< >
page |< < (245) of 445 > >|
257245EPISTOLAE. retur, quod in in-
teruallo .o.g. vnius
292[Figure 292] partis, & min .11.
reſpectu .o.c. par-
tium .54.
Colloca
retur ſemidiame-
ter terrę cum ſpiſ-
ſitudine aeris, i-
gnis, cęlorum Lu-
næ, Mercurij, Ve-
neris, & Solis, prae­
terquam
quod vt
inter Solem, &
terram ſunt circa
605. diametri ip
ſius terræ, inter
terram, & Mar-
tem cum eſſet in
auge ſui epicycli,
& epicyclus in au
ge eccentrici, in-
uenirentur cir--
ca .60000. dia--
metri eiuſdem ter
ræ, & tamen ea diſtantia ſiue interuallum non poteſt continere .5000. diametri ter-
ræ.
Et quod plus eſt, hic tam vaſtum facit hunc ſuum epicyclum, vt ambiente Mar-
te per inferiorem eius partem, neceſſe ei eſſet manere in vno duodecatemorio mul-
to plus quam .7. aut .8. menſ.
vnde hic multo magis miraretur quam prius. Hinc cer-
nere licet quam rectè facti ſint hi eius calculi.
Vt autem etiam hinc aliqua vtilitas capiatur (prætermiſſis inconuenientibus vna
cum falſis ſuppoſitis huius) Videamus ordine ſcientifico vbi poterat eſſe verus lo-
cus Martis, aut vero proximus, die .29. Mai anni .1514. quem hic exempli cauſa ſu-
mit.
Idque tam ad defenſionem tabularum Alfonſi, quam ephemeridum ex eis col
lectarum.
quæ quidem exactæ ſunt, vt quiſque peritus ſacile videre poterit, non au-
tem calculatæ à tam ſtupidis hominibus, vt à vero aberrent etiam gradibus .46. vt
hic ait ſe depræhendiſſe.
Primum igitur ſupponemus eoſdem illos terminos, quos ipſe nec d@bet, nec po
teſt negare, præter ea quæ ſupra ſuppoſita ſunt, nempe quod ſemidiameter epicycli
ſit partium .39. minu .30. & eccentricitas partium .6. talium qualium eſt ſemidiame-
ter deferentis diuiſus in .60. & quod dicto tempore aux eccentrici Martis eſſet cir-
ca minutum .5. grad .16. Leonis, ſcilicet graduum .135. min .5. & quod linea motus
mediocris eſſer circa minu .30. gradus .22.
Capricorni, & quod verum centrum Mar
tis eſſet grad .151 minut .20. & quod argumentum verum eſſet grad .149. minu .39.
atque; ita oſtendam, neque tabulas, neque ephemerides errare, ne quidem vno gra-
du, ac ne quidem multis minutis, non modò tam monſtruoſa differentia, vt ipſe
ait.
Quare primum nobis ſcientificè inueniendum eſt, quanta eſſet diſtantia .o.c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index