Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
261
261 (249)
262
262 (250)
263
263 (251)
264
264 (252)
265
265 (253)
266
266 (254)
267
267 (255)
268
268 (256)
269
269 (259)
270
270 (258)
< >
page |< < (259) of 445 > >|
271259EPISTOL AE. quantulum dicta corpora, & ita illorum colore afficitur, vbi verò non penetrat, non
coloratur colore corporis illius.
Sed vt ad propoſitum redeamus, dico lum en tantum eſſe viſus obiectum, quod ſi
colore eſt imbutum, aut tale eſt ratione color ris lucis, quæ eum mittit, aut ratione me
dij per quem tranſit, aut ratione corporis, vnde reflectitur, etſi ſuperficies corporis
vnde lumen reflectitur eſſet omnino priuata colore, ſub aſpectum non caderet, vt
etiam cum huiuſmodi ſuperficies læuigata, & polita eſt ſecundum continuitatem ſua-
rum partium, videlicet, vt ſpeculi radio tamen non profundante, & ideo perfectiffi
morum quorundam ſpeculorum ſuperficies non cernuntur, ſed lumen tantum re-
flexum, colore alicuius alterius ſuperficiei, aut à luce, corporis lucidi, aut à me-
dio per quem tranſit, conſpicitur.
Ego verò non aſſero colorem non eſſe quid di-
uerſum à lumine, ſed imagineris lumen eſſe veluti animam, aut ſubſtantiam & colo
rem corporis formam accidentalem, cum nullum lumen à ſenſu viſus percipi poſ-
ſit, quod aliquo modo colore non ſit imbutum:
& eundem reſpectum quem ſonus
ad auditum, lumen ad oculum habet, quia vt ſonus ſecundum eam velocitatem, quæ
à motione aeris, aut aquæ, ex colliſione aliorum corporum producitur ad euitan dum
vacuum, a cutus, vel grauis ſentitur, ita lumen originem ducens à corpore lucido per
medium diaphanum aeris, aut aquæ, aut alterius huiuſmodi corporis ad oculum tran
ſit colorem lucis, aut medij per quod tranſit, aut vnde reflectitur induit.
Quod verò Luna nullum ex ſe habeat lumen, ſufficiens inditium eſt nos ipſam
tantò magis obſcuram videre, quantò magis in cono vmbræ terræ immergitur, &
ſi eo tempore ipſam videmus rubeo colore affectam, hoc enim accidit, quia radij ſo
lares vndequaque refranguntur à vaporibus ipſam terram circundantibus, quæ qui-
dem refractio fit verſus axem coni vmbræ terræ,
& propterea vmbra dicti coni non
eſt æqualiter obſcura, ſeu tenebroſa, circa vero axem ipſius coni, magis quam circa eius
circunferentiam, obſcura verum, & quia corpus lunare tale eſt, vt facillimè recipiat qualecum
que lumen, quod etiam manifeſtè videtur dum ipſa Luna reperitur ſecundum lon-
gitudinem inter Solem, & Venerem, quod pars Lunæ lumine Solis deſtituta, à lumi
ne Veneris aliquantulum illuſtratur, quod ego ſæpè vidi, & multis oſtendi.
Propte-
rea dum ipſa Luna in cono vmbræ terræ reperitur adhuc videtur.
Rubedo etiam il-
la nubium poſt Solis occaſum, vel ante ortum, aliunde non prouenit, niſi à qualitate
vaporum, per quos ſolares radij tranſeunt, à quibus vaporibus, tali colore ipſi radij
afficiuntur, eomet modo quo radius, cuiuſuis corporis lucidit, tranſiens per vitrum, ſeu
aliud diaphanum coloratum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index