Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
401
401 (389)
402
402 (390)
403
403 (391)
404
404 (392)
405
405 (393)
406
406 (394)
407
407 (395)
408
408 (396)
409
409 (397)
410
410 (398)
< >
page |< < (398) of 445 > >|
410398IO. BAPT. BENED.
Quo in loco clare videtur ipſum putare eandem proportionem inter diametros,
quæ inter ſphæras ipſas eſſe, nec amplius recordari eius quod ſcripſerat pag .24.
Piccolhom. igitur ibi ſupponens centrum .D. eſſe magnitudinis aquæ, & intra ſphæ
ram terreſtrem, putat omnino cauſam eſſe vt terra ſuperet aquam magnitudine, qua-
ſi quod ſi punctum .D. vt centrum ſphæræ aquæ, vnum idemque; eſſet cum puncto .E.
extremo diametri ipſius terræ, ſphæra .A.G.H. ſphæræ .A.B.E. dupla eſſe deberet,
quod quidem nullo pacto fieri poteſt, quamuis etiam proportio .A.H. ad diametrum
A.E. ſuperbipartiensſeptimas exiſteret, quæ minor eſſet quam ſeſquitertia, ita quod
quando etiam .D.E. maior medietate ipſius .D.H. fuiſſet, nihilominus tamen
terra minor eſſet aqua, eo quod proportio dupla minor eſt, quam tripla ad propor-
tionem
ſuperbipartientenſeptimas, & maior quam tripla ad proportionem ſeſquiquar-
tam.
Vnde ſi Piccolhom. ſuppòſuiſſet proportionem ipſius .D.H. ad .C.E. eſſe
ſeſquiquartam, rectè profectò dixiſſet, ſed dicere quod ubicunque exiſtat punctum .
D.
intra ſphæram terreſtrem, ſequitur ipſam eſſe maiorem aquea, verum non eſt.
Scripſi etiam quod Piccoloho. decipiebatur vbi loquitur de diaphaneitate aquæ
pag .40. ita dicens.
Et cum rationabiliter aliquis exiſtimare non poteſt, quod vmbra quæ facit ori-
ri e cclipſes Lunæ, producta ſit à terra, & ab aqua ſimul, vt ab vno corpore aggre-
gato exijs duobus elementis, & ad vnam communem ſphæreceitatem reductis, pro
pterea quod cum vmbra produci debeat à corporibus opacis, quorum opacitas effi-
cit illa corpora vmbroſa, aqua autem, ſit corpus diaphanum, & tranſparens, nullam
vmbram poterit à ſe eminus producere.
Hic enim decipitur Piccolhom. duabus rationibus, quarum prima eſt, quod ra-
dius luminoſus non poteſt multum in profundum mergi, vt probaui in .8. epiſtola ad
Vimercatum, altera verò eſt, quod cum ſphærica ſit aqua maris, ſupponatur etiam
quod ſub ea nulla terræ portio eſſet, & quod radij ſolares ipſam, non ſecus ac pilam
ex criſtallo fabręfactam penetrarent, cum autem ipſi radij, tam ab una, quam ab alia
parte ſup erficiei huiuſmodi globi frangantur, ob diſſimilem diaphaneitatem inter ae
rem & aquam, ipſi ſeinuicem interſecarent, vt poſt pilam criſtallinam videre eſt, de-
inde procedentes, diſgregarentur, diſciparenturque; quouſque nullam vim illuminatio
nis haberent, quod quilibet experiri poterit mediante aliquo vaſe uitreo ſphærico,
aqua pleno, cuiuſuis magnitudinis, ſoli expoſito.
Rationes etiam quas eodem loco Piccolho. adducit ad probandum quod ſi quis
in fundo maris exiſteret, nullum uideret lumen, nihil ualent.
Quarum prima eſt,
ubi ita dicit.
Ille qui ſe in aquam mergit, cum maiorem lucem, quæ ſupra aquam eſt, relin-
quat, iudicat pro magno temporis ſpatio locum illum obſcurum, quemadmodum
accidit quando per multum temporis ſpatium fixis oculis in corpore Solis intuiti ſu
mus, ab eodem poſtea eoſdem amouentes, omnia obſcura nobis videntur.
Ipſe autem non conſiderat quod talis obſcuritas quæ ſequitur viſionem maioris
luminis, parum durat, immo cito euaneſcit, ſed in aqua nunquam reuertimur ad vi-
dendum, ne que veſtigium aliquod luminis ibi videtur, in fundo maris dico, quem-
admodum nobis nuntiauerunt hi qui margaritas expiſcantur in imis partibus ingen
tium æquorum indicorum.
Secunda uerò ratio ipſius Piccolhom. eſt ubi ita dicit.
Altera cauſa quod nobis obſcurus appareat locus ſub aqua, eſſe poteſt obſtacu-
lum quod aquæ habent ab opacitate terræ ſub eorum fundo, etenim ſicut chriſtallum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index