Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
401
401 (389)
402
402 (390)
403
403 (391)
404
404 (392)
405
405 (393)
406
406 (394)
407
407 (395)
408
408 (396)
409
409 (397)
410
410 (398)
< >
page |< < (406) of 445 > >|
418406IO. BAPT. BENED.
Similiter multiplicando pedes, vncias, puncta, & attoma per trabucum, produ-
cunt pedes, vncias, puncta, & attoma ſuperficialia rectangula oblonga, quorum lon
gitudo eſt ipſius trabuchi, latitudo vero lineæ dictarum ſpecierum.
Dum vero multiplicant pedem per pedem, nulli dubium eſt quin producant pe-
dem quadratum, ſed apud ipſos non vocatur quadratum, quamuis reuera ita ſit, ſed
illud vocant duas vncias, quæ quidem ſunt rectangula oblonga iam hic ſupradicta,
quarum vniuſcuiuſque longitudo ſit vnius trabuchi, latitudo vero vnius duodecimæ
partis ipſius pedis linearis.
Productum autem pedis per vnciam, vocant duo puncta, quæ etiam ſunt duo re-
ctangula oblonga, vt ſupra.
Productum deinde vnciæ per vnciam, vocant duos attomos, qui etiam ſunt duo re-
ctangula oblonga, vt dictum eſt, quæ omnia ſcientificè videbimus.
Pro cuius rei cognitione, ſit, exempli gratia .a.e. vnus Trabuchus linearis .e.i. ve-
ro vnus pes .i.o. autem vna vncia, o.u. poſtea vnum punctum, et .u.t. vnus At-
tomus.
Vnde .e.i. erit ſexta pars ipſius .a.e. et .i.o. duodecima ipſius .e.i. et .o.u. duodecima
ipſius .i.o. et .u.t. duodecima ipſius .o.u.
Sit etiam .a.b. æqualis .a.e. lineæ & ſic .e.d: i.
f
: o.g: o.n. & c. terminenturque; parallelogramma .b.e: d.i: f.o: g.u. et .c.t. vnde .b.e. erit
trabuchum quadratum, et .d.i. pes rectangulus oblongus vt ſupra, et .f.o. vncia rectan
gula oblonga, et .g.u. punctum rectangulum oblongum, et .c.t. attomus rectangu-
lus oblongus.
De producto igitur trabuchi per trabuchum, nulli dubium eſt quin ſit quadratum .
a.d.
vt ſuperius diximus.
Productum autem trabuchi cum pede erit .d.i. ſexta pars ipſius .a.d. cum .e.i. ſit ſex
ta ipſius .a.e. ex prima ſexti vel .18. aut .19. ſeptimi, ſiue etiam ex .15. quinti Eucli.
Productum autem pedis cum pede erit .e.K. quadratum, quod probandum eſt
445[Figure 445]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index