Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
421
421 (409)
422
422 (410)
423
423 (411)
424
424 (412)
425
425 (413)
426
426 (414)
427
427 (415)
428
428 (416)
429
429 (417)
430
430 (418)
< >
page |< < (412) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
autem noua condenſatio dico ſemper fit in crepuſculo matutino, hoc eſt in parte co
ni à Sole pulſa, in parte vero contrari a ipſius coni hoc eſt in parte crepuſculi ve-
ſpertini, contrarium accidit, quia potius aliquantulum in hac parte materia coni ra
rificatur, quia extrinſeca condenſatur, in parte vero matutina extrinſeca rarificatur;
& propterea intrinſeca conde nſatur.

QVOD RECTE ARIST. SENSERIT COELVM
caſu non eſſe productum.

Hieronymo Condrumerio.

FErunt Ariſtippũ tempeſtate maris ad incognita littora delatum, cum in are-
na vidiſſet quaſdã figuras geometricas delineatas exultantẽ lętitia dixiſſe:
Hæc
ſunt hominum veſtigia.
Nam conſonum rationi non erat, vt huiuſmodi figuræ ca-
ſu eſſent impreſſæ:
neque etiam credendum eſt ingentem hanc ma chinam tanto or
dine conſtantem fortuitò eſſe productam, cum nulla quantumuis minima eiuſdem
particula, dummodo nitatur ordine, aliquo modo caſu effecta fuerit;
cum caſus ni-
hil producat, quod regulam & ordinem ſeruet.
Non eſt igitur producta caſu admi
randa correſpondentia, quæ eſt obiectorum cum potentijs, luminis cum oculo, ſo-
ni cum auditu, ſaporis cum guſtatu, odoris cum odoratu, qualitatum tangibilium
tactu.
Si diligenter deinde cuiuſlibet rei naturalis operationem conſiderabimus,
eas tanta arte conſtructas videbimus, vt cogamur fateri aliquam prudentiſſimam,
& ſagaciſſimam mentem eas formaſſe, ſi ergo quælibet mũdi pars tanta cum ratione
& ordine eſt conſtructa:
quomodo fieri poterit, vt de toto ipſo mundo id in dubium
vocemus, certiſſimeq́; non credamus diuiniſſimam aliquam mẽtem eſſe à qua exqui-
ſitiſſima huius vniuerſi harmonia, quæ ex tot tantisq́; partibus, maximo ordine ni-
tentibus conficitur, non dependeat?

VARIA RESPONSA.

Nicolao Petreio.

AD ea quæ mihi ſcribis dico, quod excrementa quæ ex corpore ſano prodeunt
in ſua ipſorũ qualitate ſenſibili ita ſe habẽt ad facultatẽ illius partis eiuſdem
corporis, ut non lędant, quẽadmodũ efficeret ſputũ, ſi eſſet amarũ, aut quod ex
cernitur naſo fętidũ eſſet.
Imagineris igitur quẽadmodũ poſſit eſſe verũ id quod idẽ
amicꝰ noſter ait.
Pręterea ſi aliquid tibi in oculũ inciderit, an neſcis quomodo ſtatim
affatim affluat humor, vt id foras ꝓpellat, vel abducat?
(mirabile opus naturæ.) Dic
etiã eidem non abſque myſterio naturam in tot miſerijs ſenectutem poſuiſſe, cum
ſæpiſſimè ſenex mori deſideret, ut huius vitæ calamitatibus liberetur, vnde fit, vt
cum eius aduentum ſentiat, minus affligatur.
Dicito etiam eidem, naturam non
fuiſſe tam ſolicitam de quibuſdam partibus quemadmodum eſt de toto, vnde ma-
gis rotunda, & polita poterat eſſe ſuperficies terræ, quam nunc eſt, quia natura ma
gis reſpicit totum, quam partes, & magis maiores, quam minores.
Dum tuas legerem, me continere non potui quin riſerim, id quod ſcribis te inter-
rogaſſe eum Philoſophum naturalem, vnde fit, vt ventus ſit frigidus, eumq́; tibi re
ſpondiſſe, quod à remotiſſimis partibus veniat, genereturq́; à vaporibus terræ frigi-
dis.
( cum ipſa ſit frigida.) Cæterum miror quod ab eo non quæſieris, vnde oriatur
frigiditas, quæ percipitur ab agitatione aeris, qui quidem à vaporibus terræ non
proſilit, nec à remotiſſimis partibus ad nos accedit.
Sed quia de eadem re me in-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index