Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
421
421 (409)
422
422 (410)
423
423 (411)
424
424 (412)
425
425 (413)
426
426 (414)
427
427 (415)
428
428 (416)
429
429 (417)
430
430 (418)
< >
page |< < (413) of 445 > >|
425413EPISTOL AE. rerrogas, ſcito naturam coniunxiſſe frigiditatem cum denſitate, & caliditatem cum raritate,
vt ſup. diximus, ita vt cum aliquod corpus denſatur, frigidum reddatur, & dum rarefit ma-
iorem caliditatem acquirat, & ſic econtra fit, vt quanto magis aliquod corpus refri
geratur, tanto denſius reddatur, & quanto calidius fit tanto rarius efficiatur.
Quo-
ties igitur agitabitur aer, aut aliud corpus, quod ratione ſuæ ſubtilitatis, velociter
condenſari, & rarefieri poſſit, eius partes denſiores ſemper erunt frigidæ, & hanc
obrem quilibet ventus, qui per calida loca non tranſeat, natura ſua frigidus, calidus
autem per accidens erit.
Hinc fit vt vaſa vitrea, & terrea tam in vehementi frigore,
quam in magno æſtu frangantur, quia horum vnum fit, ne aliquis locus vacuus rema
neat, & aliud ob loci neceſſitatem, ſed hoc non ſequeretur, ſi in materia, qua huiuſ
modi vas conſtat, aliqua aeris portio non contineretur.
DE LVMINE LVNÆ, DE FINE LVMINIS,
de fine motus corporum cęleſtium, de albedine,
de ſphæra.
Clariβimo Antonio Nauaiero.
LVmen Lunæ etiam ſi ſit lumen reflexum Solis ab ipſa Luna, ab ea tamen
non ita reflectitur, vt à ſuperficie polita ſpeculi, cum eius luminis tantam quan­
titatem
ſuper ipſum corpus lunare videamus, & eo modo terminatam quo
conſpicimus. per ſe lumen, cauſa oculi eſt effectum, per accidens autem
puta quod vis.
Terra deinde nunquam lunari lumine (quanuis ſolaris reflexio exiſtat)
omnino deſtituta eſt, dico etiam, neque in ipſis ecclipſibus ſolaribus vel lunaribus,
in ſolaribus enim cum Soltot millia vices maior ſit Luna, Luna verò minor terra, ſe
quitur, vt terra non omnino priuata remancat lumine Lunæ, in ecclipſibus ve-
rò lunaribus Luna ſemper videtur, gratia luminis ſolaris, quamuis refracti.
Mo-
tus corporum cœleſtium fit ratione ſitus, & varietatis virtutis ſtellæ in diuerſis locis,
hæc autem varietas abſque diuerſo ſitu eiuſdem ſtellæ, nec diuerſus hic ſitus abſque
motu fieri poſſet, ita vt motus ſtellarum ſit ratione diuerſitatis ſituum ipſarum, er-
go motus, & diuerſitas ſituum, fit, ob diuerſam influentiam.
Quæ autem de albe-
dine fratri tuo dixeram, erant, quod inter oens colores albedo, certo quodam modò,
maiorem ſimilitudinem habet cum lumine.
Primò quia magis coniungitur cum lumi-
ne.
Secundo quia magis afficit ſenſum. Tertiò quia abſque reſiſtentia magis reci-
pit qualitatem aliorum colorum, quam alij colores.
Quartò quia maximus
eſt omnium colorum.
Quintò quia ſimplicior eſt reliquis. Sextò quia diſgregat vi-
ſum.
Septimò quia qualitas quæ in niue alba eſſe videtur, nihil aliud eſt quam mul-
titudo quædam luminum reflexorum, & non albedo, ſimilis ei, quæ eſt lactis, aut
panni, quæ quidem ſeptima cauſa effecit, vt ipſam albedinem, magis quam alium
quemuis colorem cum ipſo lumine compararem, cum nihil ſit, quod eſſe ſuum tranſ
mutans, aut apparenter, aut eſſentialiter, illud ipſum prius non tranſmutet in for-
mam ſibi propin quiorem, vt manifeſtè patet.
Eſt etiam huius rei octaua ratio,
magni ponderis, quia ſcilicet nullus ſit color, qui magis reſiſtat lumini, aut in quem
lumen minorem impreſſionem faciat, quam albedo.
Vnde ſequitur, obiecta alba,
minus eſſe combuſtibilia quam alia, cum quælibetres in ſuum contrarium quam in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index