Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
421
421 (409)
422
422 (410)
423
423 (411)
424
424 (412)
425
425 (413)
426
426 (414)
427
427 (415)
428
428 (416)
429
429 (417)
430
430 (418)
< >
page |< < (417) of 445 > >|
429417EPISTOL AE. vmbra reperitur, tantum quantum defectus caloris radij ſolaris fert, qui per vim,
dictum aerem rarefactum conſeruabat, ſtatim dictum aerem condenſari cognoſces:
& quia ea condenſatio homogenea non eſt, ob diuerſas rationes, hanc ob cauſam
percipimus eam aeris impulſionem, & inæqualiter, dum verò eadem vmbra diſce-
dit, ventus, ferè, ſtatim ceſſat, & ſæpe ante quam dicta vmbra diſcedat;
cuius rei cau
ſa eſt longa mora quam trahi vmbra, ita vt prius abſoluatur reditus aeris ad formam,
quæ ei conuenit in huiuſmodi vmbra, quam faciet nubes dum Sol deregitur.
Vera non ſunt ea, quæ tibi Arnoldus dixit, vt mihi tuis literis ſignificaſti. Nam ego
ita dixi, videlicet, quod quoti eſcunque aliquis aſpexerit aliquod punctum in ſuper-
ficie ſpeculi,
tunc imaginem ipſius poſt dictam ſuperficiem videbit duplicatam, ſi
verò aſpexerit imaginem intra ſpeculum,
tunc illud punctum videbit duplicatum,
huiuſmodi autem rei ratio pendet ab hijs quę ad Franciſcum Vimercatum ſcri-
pſi, quæ ſi memoria tenes, nullum tibi dubium remanebit.
Nam ea tibi omnia
oſtendi.
Dum verò dicis omnem proportionem rationalem diuidi poſſe duobus numeris
mediantibus in tres æquas partes, mihi ad memoriam reuocas id quod quidam Vitru
uij commentator aſſerit ſuper primum cap. noni lib. eiuſdem Authoris, ita dicens.
Benè eſſe poteſt vt diagonalis (quadrati ſcilicet) numerorum via reperiatur, ſed
fortaſſe intercedent fracta.
Miror te non memoria tenere quid ſint numeri rationales quidúe ſurdi, neque; con
ſideras, non ſolum non eſſe diuiſibilem in tres æquas partes omnem proportionem
rationabilem, ſed neque in duas, vt ſunt ſuperparticulares proportiones, necnon
aliæ innumeræ, ſed cum talia ſcribis te nimis parum verſatum in iſtis rebus oſtendis.
Id verò quod tibi dicere volebam nudiustertius de Mercurio erat, quod nullo pa
cto confidendum eſt calculis qui fiunt de curſu Mercurij, eo quod eius ſitus nullo mo
do obſeruabilis eſt, nam ipſe nunquam nec vbiuis locorum orbis terrarum viſibilis
eſt altior .18. gradibus ſupra orizontem, ſed neque confidendum eſſet ſi etiam ipſum
videremus altum .20. gradibus,
propterea quod magna refractio radiorum infra hos
gradus nos valde fallit, quæ quidem refractio, nec vbique;, nec omni tempore vnifor-
mis eſt, propter diformem ſeu inæqualem craſſiciem vaporum quæ continuò muta
tur.
Imo multoties eum. videre putabimus ſupra orizontem, exiſtente ipſo ſub
orizonte.
Quod Ouidius tr anſcurrit à motu diurno, ad motum annuum
prater rem.
AD EVNDEM.
TVus etiam Ouidius ceſpitauit, cum pro itinere vnius diei efficiat, vt Phaeton à
patre edoctus ſit etiam de itinere annuali.
Nam, quod Phaeton petat pro curſu vnius diei, clarè patet ex diuerſis locis, & pri-
mò vbi ita ſcribit Ouidius.
Currus petit ille paternos.
Inque; diem alipedum ius & moderamen equorum.
Deinde vbi Pater ita loquitur.
Ardua prima via eſt, & qua vix manem recentes.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index