Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
431
431 (419)
432
432 (420)
433
433 (421)
434
434 (422)
435
435 (423)
436
436 (424)
437
437 (425)
438
438 (426)
439
439
440
440
< >
page |< < (423) of 445 > >|
435423EPISTOL AE.
NOVA INVENTIO COMPONENDI ASTROLABIA
cum Horologijs artificialibus.
Facobo Mayeto Ingenioſißimo Horologiorum Serenißimi
Sabaudiæ Ducis Artifici.
NOnnvnqvam conſideraui mirabilem pulchritudinem, ſimul cum vtili-
tate coniunctam, illorum horologiorum, quæin Germania conſtruuntur
cum mobili Rete, ſeu Aranea Aſtrolabij ſuper Tabulam regionis, in quibus conti
nuo videntur oriri, occidereque; cæleſtia ſigna, cælum mediare ſupra orizon
tem, necnon ſub eo, & vt vno verbo dicam, continuo erecta videtur tota coelifigura.
Sed quia talia horologia omnia eorum limbum diſtinctum habent in .24. horas, qua
propter diametrum limbi, minorem duobus palmis, ſeu ſemipede eſſe non oportet
neinterſtitia horarum iuſtò breuiora ſeu anguſtiora efficiantur, etiam ne interualla
dentium rotæ indicis nimis anguſta ſint.
Sed quia talis magnitudo vt plurimum in-
commoda exiſtit.
Ideo non inutile fore cogitaui, ſi modus aliquis inuentus fuerit,
vt ea omnia efficiantur in limbo diuiſo tantummodo in .12. horas æquales, ipſumque;
inueni, qui quidem erit, efficiendo vt Tabula (in qua deſignantur cęleſtes domus,
cum almicantarat, atque azimut) Reti ſubiectæ, mobilis ſit, tardior tamen ipſo Re-
te cum indice, pro duplo temporis, hoc eſt, quod eo tempore, quo Aranea cum in
dice circunuoluetur ſpacio .12. horarum vno gyro perfecto, ipſa Tabula efficiat tan
tummodo ſexinterſtitia horarum.
Ideſt dum Tabula dicta eſſicit vnam integram re
uolutionem, Aranea, ſeu Zodiacus cum indice, duas efficiat reuolutiones.
Ita quod
Aranea cum indice perficiet vnam reuolutionem ſpaci o temporis .12. horarum, Ta-
bula verò perficiet eam ſpacio temporis .24. horarum.
Vnde ſequetur quod Ara-
nea ſeu Zodiacus cum indice, ſpacio .24. horarum perfectè circunuoluetur ſupra Ta-
bulam, & ita huiuſmodi horologia, in hoc nihil differrent ab illis ſupradictis.
Vt au
tem facias dictam tabulam tardiorem duplo temporis Araneæ cum indice, quamuis
diuerſis modis hoc fieri poſſit, pręſtantiorem tamen iudico, ſi cum Rota indicis, aliam
Rotam concentricam coniunxeris, ita tamen, vt vnaquęque; liberè poſſit volui, ſimiliter
ſi cum ea horologii particula (quę circumagit Rotam indicis, quæ Italicè rochetto
Germanicè verò trib vocatur, Latinè autem ipſum vocabo, colinvm, qui ſubro-
ta fuſi reperitur) coniunxeris alium colinum quem, ſecundum vocabo, concentricum
verò cum primo, cum eoque; conſolidato, numerum verò dentium, tam Rotę adiunctę
quam ſecundi colini, varijs modis poteris inuenire, quorum primus erit, vt numerus
dentium ſecundæ Rotę duplus exiſtat numero dentium primę, efficiendo ſecundum
colinum eiuſdem numeri dentium quo primum, ſed quia interualla dentium huiuſ-
modi Rotę, nimis anguſta fortaſſe reſultabunt,
propterea alios etiam modos inue-
ni, quorum vnus erit (dum numerus dentium primi colini par fuerit) efficiendo ſecun
dam Rotam eiuſdem numeri dentium cuius eſt prima. ſecundum vero colinum, medietatis
numeri dentium cuius erit primus.
Attamen ſi primus colinus eſſet .4. dentium, ſecun
dum oporteret eſſe duorum dentium, vnde motus ſecundę Rotę non eſſet ita conti-
nuus.
Quapropter alium etiam mòdum excogitaui, hoc eſt, cupiendo vt ſecundus
colinus, extribus dentibus exiſtat, ſi primus ex .4. repertus fuerit, oportebit prius ex
regula de tribus, numerum quendam inuenire quo inuento ipſum duplicare, & hunc
duplicatum numerum conueniet ſecundam Rotam habere, vt ipſa poſſit ab illo co-
lino trium dentium circunuolui in duplo temporis, quo prima à ſuo colino quatuor den­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index