Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
431
431 (419)
432
432 (420)
433
433 (421)
434
434 (422)
435
435 (423)
436
436 (424)
437
437 (425)
438
438 (426)
439
439
440
440
< >
page |< < (425) of 445 > >|
EPISTOL AE.
bus linearum, meridianę, & verticalis, vt acu mediante volui poſſit, prout oportebit.
Perfectum igitur cum fuerit op us hoc, te oportet ſcire modum ipſo vtendi. Qua-
propter quotieſcunque volueris, aſpice Solis locum in Zodiaco, Ephemeridibus me
diantibus, idem dico de vnoquoque reliquorum planetarum.
Inuento poſtea So-
lis loco in noſtro Zodiaco horologij, manu mediante, volue oſtenſorem, ita, vt li-
nea fiduciæ tranſeat per gradum Solis, deinde, claui ipſius horologij mediante, vol-
ue indicem, ita cum Zodiaco coniunctum, vt linea fiducię, punctum, ſeu partem ho-
rę oſtendat in limbo horologii, quę quidem hora notanda eſt ſi fuerit ex ijs quę in-
cipiunt à meridie vſque ad mediam noctem, vel à media nocte vſque ad meri-
diem,
tunc acu ſupradicta mediante, poſita in aliquo illorum quatuor foraminum,
circunuoluenda eſt Tabula, ita, vt extremitas lineę meridianę ſupra orizontem, ex
ęquo incidat inter duodecimam horam, & lineam fiducię, computum incipiendo à
duodecima hora, ſi vero dicta indicis hora fuerit ex ijs quę incipiũt à media nocte &
deſinunt poſtea in meridie, oportebit, acu mediante, circunuoluere Tabulam, quo-
uſque punctum extremum meridianæ ſub terra, medio loco exiſtat inter duodecimã
horam, & horam oſtenſam à linea fiducię.
Quo facto continuo videbis erectam cę-
li
figuram.
& quia vidiſti loca planetarum in Ephemeridibus, videbis etiam
eorum loca accidentalia in domibus ſcilicetaccidentalibus, ſi aliquas fixarum in
Aranea deſiderabis, accipere poteris Ocu. ♉, cor. ♌, ſpi. ♍, Liram, Aquilam, &
Arcturum, dum locus fuerit capax.
Nec te moueat, quod oportebit lineam fiducię
ſupra gra. Solis quotidie collocare, quod nihil refert.
Nam oportet etiam quoti-
die cordam fuſo circunuoluere.

DE DEMONSTRATIONIBVS PROPOSITIONVM
Mathematicarum, nec non de Aſtrologia Iudiciaria.

Fullustriſſ .D. Volfardo Aiſeſtain.

NIhil mihi gratius & iucundius afferri potuit tuis literis, quibus te cupi-
dum oſtendis ſciendi rationem, quare ego non vna methodo ad omnes
propoſitiones demonſtrandas vſus ſim, hoc eſt,
quare non omnia ea Eucl.
Theoremata citem in vnaquaque propoſitione, quę ad demonſtrandam faciũt,
quemadmodum in mea Gnomonica vidiſti me aliquando omiſiſſe.
Reſpondeo
mathematicę demonſtrationes, hominibus Euclidis Elementa poſſidentibus, non in
digent aliqua citatione numerorum Theorematum ipſius Euclidis, & ſi aliquando
vſus ſum aliqua citatione eorundem, hoc feci propter conſuetudinem noſtri tempo
ris, vel etiam ad faciliorem intelligentiam illorum, quibus ſcribebam.
Sed omnia
quamuis minima citare, vt faciũt nonnulli, mihi, nimis laborioſum, ſuperfluumq́;
videtur, preſertim ijs (vt dixi) qui memoria tenent prima Elementa.
Hęc igitur
eſt vna ratio.
Alia, quia multoties, ita coniuncta eſt ſpeculatio cum ipſa concluſio
ne, vt mihi ſępius viſum ſit ſuperfluum, aliquid de ipſa theoria ſcribere.
In iis
enim, quę dum puer eramſcripſi, videbis ſcrupuloſam illam methodum, ſed po-
ſtea, non niſi in arduis propoſitionibus me nihil eſſentiale prętermittere.
Circa vero id de quo me interrogas, ſcilicet, vtrum putem omnia vera eſſe, ea
quę ſcripta reperiuntur in libris Aſtrologæ iudiciarię.
Reſpondeo quod non, imo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index