Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
< >
page |< < of 445 > >|
9
AD LECTOREM
CVm Varijs temporibus permulta in diuerſis
diſciplinis contemplatus ſim, partim à præ-
ſtantibus viris patronis ac amicis meis exci-
tatus, quiſuper eis ſententiam meam exquire-
bant, partim, abingenito mihi deſiderio, ra-
tionem, & cauſam eorum percipiendi, com-
mittendum non putaui, quin qualiacunque
meaſcripta in illis ſcientijs, ſtudioſis impartirer,
non dubitans quin illis aliquid commodi atque vtilitatis allatura ſint, prę
ſertim cum in eiuſmodi quæſtionibus inueſtigandis atque perpendendis,
nemo ( quod ſciam ) hactenus elaborauerit.
Nihil enim his libris à me
traditum eſt, quod aut legiſſe, aut ab alijs audiuiſſe meminerim, nam ſi
aliena attigi, ea, aut cum aliqua differentia demonſtrationis, aut diluci-
dius ſcripſi, quod ſi forte alius eadem tradidit, aut eius lucubrationes ad
me non peruenerunt, aut earum perlectionis memoria excidit.
Vtenim
etiam Ariſtoteles ipſe ſenſit facilè fieri poteſt, vt pluribus, eædem opinio-
nes in mentem veniant.
Immo multa ſcribenti euenire poteſt, vt cum
iamdiu aliquid ſcripſerit, iam oblitus, idem repetat, quod mihi etiam
nonnunquam accidit.
In his autemlibris non ſuſcepi munus integræ ali
cuius ſcientiæ tradendæ, ne, quæ abalijs iam tradita ſunt, ipſe inutiliter re
peterem, mihiq́ue viderer exalienis laboribus laudem voluiſſe comparare.
Singularum enim ſcientiarum volumina, iam ab alijs collecta, at-
que in ordinemſunt digeſta, & ſi pauciſſimi ſint libri quorum omnes
ſententiæ, omniaq́ue inuenta vnius ſint authoris, excipio Archime-
dis volumina.
Cumque multi ſint, qui vel vnam rem à ſe inuentam
in publicum proferre non dubitent, multo magis mihi qui multa ex-
cogitaui, & ſi inter ſe hætereogenea, atque vtcunque expreſſa, idem
licere ſum arbitratus.
In his autem meditandis, ex Arithmeticis autho-
ribus quos inſpexi, præcipuus fuit Nicolaus Tartalea, quippe quem fe-
rè omnia ab alijs ſcripta collegiſſe conſtat, nec alios ex præcipuis, quos le-
gere potui omittendos duxi, inter quos ſunt Hieronymus Cardanus, Mi-
chael Stifelius, Gemma Friſius, Ioannes Nouiomagus, Cuthebertus
Tonſtallus, cæterique; huiuſinodi.
Quorundam tamen volumina illorum
qui à Tartalea citantur, vt Leonardi Piſani, Proſdocimi, Ioannis Infor-
tunati, Fratris Lucæ, Petri Borgi, aliorumq́ue aliquot inſpiciendorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index