Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39 (1)
40
40 (2)
< >
page |< < of 458 > >|
33Præfatio. eiuſdem libro accepiſſe, pariterq; Hieronymum Lunadorum in libro de Ro-
mana Curia nobis impoſuiſse, cum octo Apollonij libros ex Arabico tran-
ſtuliſſe latinè Raimundum typis publicauit;
quì enim fieri potuit, vt octo
libros dediſſet is, qui an ſeptem, aut octo libri eſſent non animaduerterat?
Modo operæ pretium erit ante oculos ponere formam, & diſpoſitionem
huius paraphraſis ab interprete Abalphatho editæ.
Et primo ſciendum eſt
eum collegiſſe ſimul ſeptem integros libros Conicorum Apollonij ex fragmen-
tis, quæ hactenus apud Arabes ſparſim circumferebantur, diſpoſuiſſeque
propoſitiones eorumdem librorum alio ordine, ac diuerſo ab Apolloniano,
relictis tamen numeris antiquis, nam in primo libro poſt primam, &

ſecundam propoſitiones ſubſequuntur vndecima, tertia, quarta, ſeptima,
&
ſic vlterius ſemper ordine perturbato procedendo. Hac nempe ratione
ſimul collectis in eadem figura pluribus propoſitionibus, quas in locis diſsi-
tis collocauerat Apollonius, putauit Abalphathus breuiùs ſe eas demonſtra-
turum retenta ſemper Apollonij ſententia, ſcilicet ijſdem medijs, &
eodem
progreſſu, quo vſus eſt Apollonius, demonſtrat Paraphraſtes eaſdem pro-
poſitiones.
An vero variare noluerit reuerentia retentus, vel potius ne-
quiuerit virium defectu, ( quippe ingenio non admodum felici, et inue-
niendi ſagaci à natura donatus ) non auſim affirmare.
Superaddit quoq;
numeroſam farraginem aliarum definitionum, quibus compendioſiùs, &
clariùs demonſirationes abſolui poſſe profitetur, quod quidem non rarò ipſe
aßequitur;
aliquaudo verò ob affectatam nimiam breuitatem obſcurior effi-
citur :
accidit quoque, vt aliquæ definitiones inutiles, & otioſæ ſint, vel
repetitio declarationis earumdem prolixitatem creet maiorem.
Animaduerſione dignum eſt, quod Manuſcriptum licet non diſtin-
guatur capitibus, aut paragraphis, ſed continuo, perpetuoquè ſermone proce-
dat more Arabum, in eo tamen numerorum tria genera paſsim occurrunt,
qui omnes ferè interlineares, pauci quidem in margine poſiti, aliqui ru-
bris characteribus depicti, alij vero poſiti ſuper alios numeros in eadem
linea, veluti fractiones numerorum deſcribi ſolent, hac ratione {9/49.
} 50.
vel {16/68}. 69. 70. 71. , & licet rarò ſynceri, & veridici ſint, conie-
ci tamen ſupremos numeros indicare partes, ſeu ſectiones, in quas Abal-
phathus librum diſtribuit, atq;
partitur: infimi verò numeri docent quot-
nam propoſitiones in vnaquaque ſectione contineantur:
itaque hi nume-
ri {16/68}.
69. 70. 71. ſignificant in lib. 5. Sect. 16. contineri Apollonij
Propoſitiones 68.
69. 70. 71. reliqui numeri interlineares ſic diſpoſiti 24.
ex 5.
, vel 37. ex 6. citationes ſunt, indicantque Prop. 24. lib. 5. Conic.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index