Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (24) of 760 > >|
3024ARIST. PHYSICORVM. faciunt Nam & ſi quidem dualitatẽ facit, magnũ, & par-
uum ipſam appellans, nihilominus tamen idem facit, alte-
ram enim de ſpexit:
etenim materies quidem permanens una
cum forma cauſa eſt eorũ, quæ fiunt, perinde ac mater.
At
contrarietatis altera pars, nec eſſe omnino perſæpe ei uide-
bitur, qui mente ipſius maleficium intuetur.
Nam cùm ſit
quoddam diuinum, &
bonum, ac appetibile: alterum ipſi
contrarium eſſe dicimus:
alterum, ſuapte natura affe ctat:
atque appetit ipſum. Illis autem euenit ut contrarium, in-
teritum appetat ſuum:
& tamen fieri nequit ut aut forma
ſeipſam appetat (quippe cùm non indigeat ſui) aut contra
rium, cùm contraria mutuo ſeipſa corrumpant:
ſed hoc, eſt
materia perinde appetens illud, atque ſi fœmina marem,
&
turpe appetat pulchrum. Verum non eſt per ſe, ſed per
accidens turpe:
nec per ſe fœmina, ſed per accidens. At
uerò tum corrumpitur, atque gignitur, tum neque fit, ne-
que corrumpitur.
Nam ut eſt quidẽ id in quo, per ſe cor-
rumpitur.
Id enim quod corrumpitur, in hoc eſt, ipſa in-
quam priuatio:
at ſuapte potentia, nõ per ſe: ſed nec occi-
dat, nec oriatur, neceſſe eſt:
nam ſi gignitur, ſubijciatur ali-
quid primũ oportet, ex quo hoc pacto naſcetur, ut inſit in
ipſa:
hoc autẽ, eſt ipſius natura, quare ſit, ut ſit antea quàm
ſit orta.
Etenim materiam id dico, quod primũ eſt uniuſcu-
iuſque ſubiectum, è quo quippiam eo fit pacto, ut non per
accidẽs inſit:
ſi corrũpitur, ad hoc ultimũ ſanè proficiſce-
tur:
quare crit corrupta antè quàm ſit corrupta. De prin-
cipio uerò formali, utrum unum ſit an plura, &
quodnam
ſit, aut quæ ſint, primæ philoſophiæ diligenter, exquiſiteq́;

officium eſt determinare, ac pertractare:
quare hæc contẽ-
platio, illo in tempore reſeruetur.
De naturalibus uerò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index