Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (8) of 760 > >|
148ARIST. PHYSICORV M habet profectò: ſed uno abſurdo dato, cætera accidũt: quod
quidẽ nullã habet difficultatẽ.
Patet itaq; , uitiosè Meliſſum
argumẽtari:
putat enim ſumpſiße, ſi omne quod factum eſt,
principium habet, id quod factũnon eſt:
principiũ non ha
bere.
Deinde hoc etiã eſt abſurdum: cuiuslibet eſſe princi-
pium rei, &
non tẽporis, & generationis, nõ ſimplicis, ſed
etiã alterationis:
quaſi non fieret ulla mutatio ſimul. Præ-
terea cur ſi eſt unum, immobile eſt?
Cur enim & uniuerſum
non perinde atq;
pars quæ quidem eſt unum (hæc inquam
aqua) in eodẽ loco mouetur?
Deinde cur alteratio non erit?
At uerò neq; ſpecie unum eſſe poteſt, niſi eo ex quo fit or-
tus:
hoc autem pacto, nonnulli etiam naturales, unum eſſe
omnia, dicunt.
Sed illo modo eſſe non poteſt: homo nanque
ſpecie differt ab equo, &
contraria inter ſe ſimili modo.
Idem &
ad Parmenidem modus eſt rationum, & ſi qui alij
proprij ſunt.
Atq; ſolutio eſt, partim ex eo quia falſa ſumit,
partim ex eo quia non concludit.
Nam falſa quidem ſumit,
quia id quod eſt, pluribus modis dicitur:
ipſe uerò, ſimpli-
citer illud accipit dici.
Non concludit autem, quia ſi ſola
alba ſumantur, ipſo albo unum ſignificante, non minus alba
plura erunt, &
non unum: nam album ipſum, nec continua
tione erit unum, nec ratione.
Alia nanque ratio erit albi,
alia eius quod album ſuſcepit, atq;
non erit præter album
ipſum ſeparabile quicquam:
non enim hoc rationẽ propriã
habet, quo ſeparabile eſt, ſed albi ratio, &
eius in quo eſt,
non eſt eadẽ, ſed diuerſa.
At Parmenides, nondũ idipſum ui
debat.
Neceſſe eſt igitur eos ſumere, qui id, quod eſt unum
inquiunt eſſe, nõ ſolum unũ ſignificare id, quod eſt, de quo
prædicabitur, ſed etiam quod propriè eſt ens, et quod pro-
priè unũ eſt.
Accidẽs enim de ſubiecto aliquo dicitur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index