Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (14) of 760 > >|
1714ARIST. PHYSICORVM ter exceſſus, atque defectus: quemadmodum Plato magnum
dicit, &
paruum. Verùm hic quidem hæc, materiam fa-
cit:
ipſum autem unum, formam. Illi uerò, unum quidem
(ipſum inquam ſubiectum) materiam:
contraria uerò dif-
ferentias, atque formas.
Quidam autem ex ipſo uno con-
trarietates, quæ quidem in ipſo ſunt, ſequestrari dicunt:
ut
Anaximander, &
qui unum, & plura principia inquiunt
eſſe, ut Empedocles, ac Anaxagoras.
Ex ipſa nanque con-
gerie cætera ſegregant.
Differunt tamen, alter enim con-
uerſionem horum, alter ſemel ſegregationis principium fa
cit.
Et alter, infinita ea quæ ſunt ſimilium partium, atq; con
traria:
alter ea quæ uocantur elementa tantummodo ſumit.
Videtur autem Anaxagoras ſic infinita eſſe putaſſe, quia
communem illam opinionem natur alium ueram eſſe existi-
mabat, nihil inquam exeo, quod non eſt, fieri atque oriri:
quapropter hoc dicunt modo, erant omnia ſimul. Et ge-
nerationem, alter ationem inquiunt eſſe, quidam uerò, con-
gregationem ac ſegregationem.
Inſuper, exeo quia con-
traria ex ſeſe mutuò fiunt:
inerant ergo. Nam ſi omne qui-
dem quod fit, aut ex entibus, aut ex non entibus fieri neceſ-
ſe eſt, atq;
oriri: ex non entibus autem nihil fieri poteſt: (de
hac enim opinione naturales omnes conſentiunt) reliquum
iam accidere neceſſariò putauerunt, ex entibus quidẽ, atq;

ex hiſce quæ inſunt, fieri quodq;
, atque oriri, ex inſenſibili-
bus uerò nobis ob prauitatẽ molis, ut dicunt.
Quapropter
inquiunt quodq;
in quolibet eſſe mistum: quia quodlibet ex
quouis oriri uidebant:
uideri uerò atque dici diuerſa, ex eo
planè quod in mistione infinitorum maximè ob multitudi-
nem ſuam excedit:
nam totum album, aut nigrum, aut dulce,
aut os, aut carnem, ſyncerè non eſſe quicquam:
ſed

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index