Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (66) of 760 > >|
7266PHYSIC. ARIST. LIB. III. gnitudo maxima, licet. Quare ad ostendendum quidem illo
pacto, nihil referet prorſus:
eſſe autem ipſum in his eſt ma-
gnitudinibus, quæ in rerum ſunt ratione.
Cùm uerò cauſæ
in quatuor ſint distinctæ, patet infinitum, ut materiam cau
ſam eſſe, &
eſſe quidem ipſius priuationem eſſe: per ſe au-
tem ſubiectum, continuum ipſum atq;
ſenſibile eſſe. Cæteri
etiam omnes ipſo infinito, ut materia, uti uidentur.
Qua-
propter &
abſurdũ eſt ſanè ipſum id eſſe, quod continet,
&
non id, quod continetur, aſſerere. At enim restat eas ſol-
nere rationes, quibus infinitum non ſolùm potentia, ſed ut
definitum etiam eſſe uidetur.
Partim enim non ſunt neceſ-
ſariæ, partim uerò quaſdam obiectiones alias habent.
Non
enim, ut generatio non deficiat, corpus eſſe ſenſibile infi-
nitum actu neceſſe eſt:
poteſt enim alterius corruptio, ge-
neratio alterius eſſe, ſi finitum eſt uniuerſum.
Prætereà
tangere, atq;
finitũ eſſe, diuerſa ſunt: nam illud quidem, ad
aliquid eſt (omne enim quod tangit, aliquid tangit) atq;
ac-
cidit alicui finitorum.
Finitum autem, non eſt ad aliquid:
neq; fit, ut quouis ſine ullo diſcrimine quoduis tangat. At-
qui perabſurdum eſt intellectione credere:
non enim in re
eſt ipſe exceſſus, atq;
defectus, ſed in ipſa intellectione.
poteſt quiſpiam unumquemq;
nostrum maiorem, quàm eſt,
intelligere, augens ipſum in infinitum:
at non ideo quiſpiã
nostrum extra ciuitatem eſt, aut tantam magnitudinẽ, quam
habemus, exuperat, quia quiſpiam ſic intelligit:
ſed quia
eſt, hoc autem accidit.
Tempus autem, & motus ſunt infi-
nita, &
intellectio eo non permanente quod ſumitur. Ma-
gnitudo uerò, neq;
diuiſione, neque incremento intelligibi-
li eſt infinita.
Sed de infinito quonam pacto eſt, & non eſt,
&
quid etiam eſt, ſatis iam diximus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index