Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (34) of 760 > >|
4034PHYSICORVM ARIST.
De cauſis quibuſdam non manifeftis, Fortuna, & Caſu: & de
eiſdem opiniones aliorum.
CAP. IIII.
_F_Ortuna etiã, & caſus de numero cauſarũ eſſe dicũtur:
11Hîc Ārifto. de
cauſis per acci,
dens determi-
nat.
multaq́;
eſſe, & fieriob fortunã, et caſum. Cõſiderandũ
eſt igitur, quomodo ſunt in his cauſis fortuna, &
caſus: &
utrũ idẽ ſint, an diuerſa:
atq; omnino quidnã ſit fortuna, &
caſus.
Quidã enim & ſi ſint nec´ne, dubitant. Nibil enim à
fortuna fieri dicunt, ſed omniũ definitam quandam cauſam
eſſe, quæ fieri dicimus à caſu, aut fortuna:
ceu profectionis
à fortuna cuiuſpiam ad forũ, inuẽtionisq́;
eius quẽ uolebat
quidẽ, nõ putabat autẽ inuenire, cauſam hoc aiunt eſſe, illũ
inquã profectũ illuc, emere quippiam uelle.
Similiter & in
cæteris, quæ à fortuna prouenire dicuntur, ſemper cauſam
quandã inquiunt eſſe, quàm ſumere licet, ſed non fortunam.
Quod ſi quippiam eſſet fortuna, abſurdũ ſanè uidebitur, &
dubitabit nõ iniuria quiſpiam, cur´ nam ſapientũ antiquorũ
nemo cauſas generationis, corruptionis ue dicens, de fortu-
na quicquã determinauit.
Sed ut uidetur, nec illi quicquam
eſſe à fortuna putabant.
Verùm & hoc mirabile eſt. Multa
nanq;
ſunt, & fiunt à fortuna, & caſu, quorum quodq;
ignorãtes reduci poſſe ad aliquã cauſam (ut ille ſermo anti
quus dixit, qui fortunã exterminat) illorũ tamen oẽs alia à
fortuna, alia nõ à fortuna fieri dicũt.
Quapropter & men-
tionem aliquã ipſius, illos facere oportebat.
At uerò neque
quicquã illorũ, ut cõcordiam, aut diſcordiã, aut ignem, aut
mentẽ, aut aliquid aliud huiuſcemodi fortunã eſſe arbitra-
bantur.
Abſurdũ igitur eſt, ſiue nõ eſſe putauerunt, ſiue pu-
tantes eſſe omiſerũt, præſertin cùm interdũ utãtur.
Vt Em-
pedocles nõ ſemper aërem ſupra inquiens ſegregari, ſed ut
fortè accidit.
Dicit enim cũ de mundi loquitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index