Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28 (22)
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (18) of 760 > >|
2418ARIST. PHYSICORVM quod eſt, ut patet: quare nõ genere, ſed antecedendo, ſequen
do ue duntaxat, inter ſeſe principia different:
ſemper enim
una eſt cõtrarietas in genere uno, atq;
omnes cõtrarietates
ad unum reduciuidentur.
Patet igitur neq; unum elementũ,
neq;
plura duobus, uel tribus, eſſe. Horũ autẽ utrum ſit aſſe
rendum, magnam dubitationem nimirum habet.
De numero principiorum naturalium.
CAP. VII.
_H_Oc igitur modo nos dicimus primò, de omnigenera-
11Simplicia dici,
mus, cùm extre
ma ſunt incom
plexa: vt homo
ſit muſicus. Cõ
poſita verò cũ
alterum cõple,
xum eſt: vt, im
muſicus homo
ſit muſicus.
tione ſimpliciter pertractantes.
Eſt enim naturæ ac-
comodatum, primùm cõmunia dicere.
deinde ea quæ circa
unumquodq;
ſunt propria, contẽplari. Nã quippiã è quo-
piam, ac aliud ex alio fieri dicimus, aut ſimplicia dicentes,
aut cõpoſita.
Dico autẽ hoc pacto: fit enim homo, muſicus:
& non muſicus, muſicus: aut nõ muſicus homo, muſicus ho
mo.
Simplex itaq; dico ipſum fiens: hominẽ inquam & non
muſicum:
et id etiã quod fit, id eſt muſicũ. Compoſitũ uerò,
&
id quod fit, & id ipſum fiens etiã cùm non muſicũ homi
nem, muſicum hominẽ fieri dicimus.
Horum autem alterũ,
non ſolum hoc aliquid, ſed etiam ex hoc fieri dicitur, ceu è
non muſico muſicus:
alterum nõ hoc in omnibus dicitur mo
do.
Non enim ex homine muſicus, ſed homo fit muſicus,
dicitur.
At uerò eorum, quæ ut ſimplicia fieri dicimus, alte
rum permanens fit, alterum non permanens.
Nam homo
quidem permanet cùm fit muſicus homo.
Non muſicum au-
tem, &
immuſicum, neque ſimplex, neq; compoſitum per-
manet.
Quæ cùm ita ſint, hoc eſt, ex omnibus, quæ fiunt,
accipiendum:
ſi quis inſpexerit, uti diximus, aliquid ſemper
ſubijci oportere, ipſum inquam fiens.
Quod & ſi numero
unum eſt, non tamen eſt ſpecie unum:
atque pro eodem ac-
cipio, ſpecie, rationeq́;
differre: non enim eſt eadem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index