Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (58) of 760 > >|
6458PHYSICORVM ARIST. fiunt, & constant: quare præter aërem, ignem, terram, &
aquam, corpus hîc aliud eſſet.
At nullum eſſe uidetur. Neq;
igitur ignis, neque aliud quicquam elementorum, infinitum
eſſe poteſt.
Omnino enim & abſque hoc, eſſe inquam ipſo-
rum aliquid infinitum, impoßibile eſt ipſum uniuerſum,
aut eſſe, aut fieri unum quod ipſorum, ſi ſit etiã infinitum,
perinde ut Heraclitus aſſerebat, omnia dicens tandem fieri
ignem.
Eadem & ad illud unum accõmodabitur ratio, quod
præter elemẽtum naturales Philoſophi faciunt:
omne enim
ad contrarium ex contrario, ut ad frigidum ex calido, ſolet
mutari.
Atque ex his etiam de quouis conſiderare oportet,
ſi poßit, nec´ne infinitum eſſe ſenſibile corpus.
Ex his au-
tem patebit, infinitum ſenſibile corpus in ratione rerũ eſſe,
omnino non poſſe.
Omne nanque ſenſibile corpus, aptum
eſt alicubi eſſe, atque locus eſt quidam cuiuſq;
, & idem eſt
totius, ac partis:
ut totius terræ, uniuſqúe glebæ: & ignis
item, atque ſcintillæ.
Quare ſi infinitum partium ſit ſimi-
lium, immobile erit, aut ſemper feretur.
At id fieri nequit.
Cur euim deorſum magis quàm ſurſum, aut ad quemuis lo-
cum mouebitur?
dico autem ſi ſit gleba, quorſum hæc mo-
uebitur, aut ubi manebit?
Corporis enim eiuſdem formæ, lo-
cus eſt infinitus, occupabit´ ne igitur totum locum?
at quî
fieri poteſt?
Quænam igitur ipſius quies, aut ubinam erit,
&
quis præterea motus. An ubiq; manebit? non ergo motu
ciebitur.
An omnem ad locum mouebitur? nõ ergo, quieſcet
inquam ac ſtabit.
Sin uerò ſit dißimilium partiũ, dißimilia
etiam erunt, &
ipſa loca. Atq; primo quidem ipſius uniuer
ſi corpus, non erit unum niſi tactu.
Deinde partes, aut ſunt
infinitæ ſpecie, aut finitæ.
At finitæ nequeũt eſſe: erunt enim
aliæ quidem infinitæ, aliæ uerò non infinitæ, ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index