Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (36) of 760 > >|
4236ARIST. PHYSICORVM omnes à fortuna proficiſci dicãt, perſpicuũ eſt fortunã, atq;
caſum aliquid eſſe. Nam et ea, quæ talia ſunt, à fortuna eſſe,
&
ea quæ à fortuna ſunt, talia eſſe ſcimus. Eorum autem
quæ fiunt, alia fiunt, alia non ſiunt, gratia alicuius.
Et horũ,
alia per electionem fiunt, alia non per electionem.
Ambo
autem in hiſce ſunt, quæ alicuius gratia fiunt.
Quare patet
et in hiſce, quæ non neceſſariò, neq;
plerunq; fiunt, eſſe ali-
qua circa ea quæ poteſt id eſſe, quod alicuius gratia fit.
Sunt autem alicuius gratia, quæ à mente agi poſſunt, &
quæ à natura.
Talia igitur cùm per accidens fiunt, à fortu
na dicimus eſſe.
Nam ut ens aliud per ſe, aliud per accidens
eſt:
ſic & cauſa eſſe poteſt: ut domus, per ſe quidẽ cauſa eſt
ædificatiuum:
per accidens autẽ, muſicum, aut album. Ea
igitur cauſa, quæ eſt per ſe, definita eſt:
ea uerò quæ eſt per
accidens, indefinita:
uni nanque infinita accidere poſſunt.
Vt igitur dictũ eſt, cùm in hiſce quæ alicuius gratia fiunt,
id fit:
tunc dicitur à caſu fieri, atq; fortuna. Horum autem
ipſorũ quam habent inter ſe differentiam.
posterius aßigna
bimus:
nunc hoc pateat, ambo inquã in ijs eſſe quæ alicuius
gratia ſunt.
Ceu argenti recipiendi gratia ueniſſet, acceptu
rus illud ſi ſciuiſſet:
uenit autem non huiuſce cauſa, ſed acci
dit ueniſſe, idq́;
feciſſe recipiendi gratia, neque plerunque
neque neceſſariò proficiſcentem ad locum.
finis uerò, ipſa
inquam acceptio, non eſt ex ijs cauſis, quæ ſunt in ipſo, ſed
ex hiſce, quæ ſunt eligibilia, atq;
à mente, & dicitur tunc à
fortuna ueniſſe.
Quòd ſi uenerit electione præmiſſa, et bu-
ius gratia, aut ſemper frequẽtans, aut plerunq;
recipiẽs, nõ
dicitur à fortuna ueniſſe.
Patet ergo fortunam cauſam eſſe
per accidẽs, in hiſce, quæ per electionẽ alicuius gratia fiũt.
Quapropter circa idem mens, fortunaq́; uerſatur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index