Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (33) of 213 > >|
3933IN LIB. DE COLORIBVS. poſſet niger color conuenire cum tenebra, quæ eſt lu
minis priuatio;
ne quis crederet eam eſſe tenebram
tantùm, quod appareat nigra, velut pòſt exponetur;
vt planius declaret nigri naturam, videlicet, quòd
non ſit, aut mixtus, aut tenebræ, eiúſq.
cauſam defi-
nitionem tenebræ ſubdit, &
inquit, aut planius cum
de nigro colore egerit quod eſt vere nigrum modo
de nigro apparenti quod eſt tenebra.
τὸ {δὲ} {σκ}ό{το}ς, ἐ{κλ}{εί} {πο}ν{το}ς {τοῦ} φω{τὸ}ς {γί}νε{ται}.
Tenebra autem fit deficiente lumine.
Tenebra ergo eſt mera priuatio, & defectus; ni-
ger autem color non eſt defectus luminis ſolùm, ſed
reipſa color, qui fit ex elementis, in ſe inuicem mu-
tatis.
Itaque ex prædictis tria collige, quòd color
niger proprius ſequitur elementa in ſe inuicem al-
terata:
quòd medii colores fiunt ex albi & nigri tem-
peramento:
denique quòd tenebra fit deficiente lu-
mine:
non dixit eſt defectus luminis, quoniam idem
eſt in lumine, &
tenebra fieri & eſſe. Verum dixe-
rit quiſpiam, ſi perſpicuum illuſtratum dicitur al-
bum, ergo perſpicuum priuatum lumine nigrum,
dicetur.
Quare ſcire conuenit, dici quidem nigrum
velut id quod illuſtratum, vocatur album:
ſed du-
plex eſſe nigrum, &
quod videtur, & quod ſequitur
aduſtionem humidi, quod verè appellatur nigrum.
Ita album quoq. duplex eſt, & quod videtur, & quod
ſubſequitur concoctionem, vt Ariſt.
dixit. 8. ſectionis
Problemate primo, &
quinto de Generatione Ani-
malium, cùm ait, in animalib.
varii coloris, quæ ſunt
circa ventrem, magis albent, cùm ſint calidiora.
Cæ-
terùm videtur quod album ſequitur elementa inui-
cem alterata, cùm fiat à calido decoquẽte humidum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index