Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (14) of 213 > >|
2014SIM. PORTII PRAEFATIO. piendi, verum retinen di quoq. colores. ſiquidem re-
cipit
, quia pellucidus eſt humor, qui cryſtalloides di
citur
:
& retinet non ipſe, ſed tunica, quæ ab acini vuę
colore
, vuea nominatur, quæ cryſtallinum humo-
rem
fere amplectitur.
recipere ergo eſt munus perſpi
cuitatis
;
at retinere, eſt alterius, quod in miſtis vide-
tur
eſſe terra.
habet enim minimum perſpicuitatis,
eámq
.
ferè ab aliis ſortitur elementis, cùm ipſa ſua
eſſentia
ſit tenebricoſa.
at aër, & aqua, per ſe ſunt per
ſpicua
.
Ignis quoq. ſua natura lucidus eſt, at cum pe-
regrinæ
materiæ commiſcetur, iam terminum quen
dam
nanciſcitur;
eáq. de cauſa noctu cernitur, velut
ſupra
quoq.
monuimus, & in authoris noſtri decla-
ratione
fuſius explicabitur.
Cæterùm in dubium re-
uocari
poſsit, an color generetur ea ratione, qua lu-
men
.
num ſcilicet, vt ſola illuminantis corporis præ-
ſentia
, lumen in medio &
perſpicuo creatur: ita ſola
luminis
præſentia, color in perſpicuo terminato ge-
neretur
.
& vtrum abſente lumine, deficiat color; ve-
luti
corpore illuminante abſente, pereat claritas &

lumen
.
Hoc profectò perobſcurum, & perdifficile
eſt
mihi, quòd videam multos non obſcuros philoſo
phos
, affirmare, in tenebris nullum eſſe colorem:
vt
ne
in profunditate quidem ſolidi coporis, emicare ta
men
ſimul atque diuiſum fuerit, &
vbi primum Sol
aſpexerit
, quòd ſola luminis præſentia color fiat.
Alii
contrà
aſſerunt colorem eſſe per ſe viſibilem, quare
ſua
natura habere facultatem, qua exeat in actum &

in
functionem, quæ eſt viſum mouere.
Huc accedit,
quod
ſi Sol generaret colorem, vnicum ſolùm crea-
ret
, neq.
tanta eſſet colorum euariatio. quare videtur
colorem
gigni à Sole et lumine.
eſt enim omnium
philoſophorum
commune placitum, cauſam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index