Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (24) of 213 > >|
3024SIM. PORTII COMMENTAR.
Propoſitum authoris eſt, omnium colorum, tam
ap
arentium, quàm eorum, qui rerum naturas ſe-
q
uuntur, cauſas reddere tum materiales, tum effi-
cientes
.
Et quanquam Ariſtoteles libro ſecundo de
Anima
, ac libro de Senſu, de iis pertractauit:
tamen
illic
tractantur, vt ſunt viſibilia quædam, ac viſus ob-
iecta
, verùm hic author in præſentia eos explicat, &

tanquam
affectiones naturales, quæ naturæ princi-
pia
, elementa ſcilicet quatuor ſequuntur:
& vt quali-
tates
, quæ ſenſui imprimant phantaſiam.
Adhæc li-
bro
ſecũdo de Anima, Ariſtoteles colorem definiuit
vt
eſt actus corporis perſpicui:
at hic author defini-
tionem
prætermittit, vtpote illius huc accerſendam.
item et naturam coloris, ab Ariſtotele libro de Senſu
declaratam
, ſupponit.
Præterit ſimiliter quęſtionem,
an
colores ſint:
quòd eſſe ſatis ſenſu percipiamus.
Ponit
autem colores ſequi corpora, quatenus perſpi
cua
.
nam quemadmodũ ſuperficies eſt terminus cor-
poris
, ea ratione, qua corpus eſt:
ita colores termini
corporum
dicuntur, ea ratione, qua ſunt perſpicua
vt
in noſtra pręfatione aperuimus.
Porrò ad ea, quæ
libro
de Senſu explicantur, non parum conferet hic
libellus
.
nam illo, colorum natura traditur: hoc verò,
eorum
cauſæ accuratè docentur.
atqui ad rerum na-
turas
cognoſcendas, opus eſt cauſarum notitia.
Pro-
deſt
, minus tamen, &
ad libros de Anima; vbi agitur,
de
colore, vt de viſibili.
Poſtremò vtilis quoque eſt,
ad
libros de Animalibus, &
de Plantis: quòd hic o-
mnium
colorum diſcrimina diligenter examinentur.

Cæterum
in dubium nonnulli vertunt, ſpurius'ne
ſit
, Ariſtotelíque falsò adſcriptus;
an legitimus. De
quo
, quanquam Plutarchus aſſerit, Ariſtotelem duo
de
Coloribus edidiſſe volumina;
& Pachimeris in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index